PL 157, col. 358

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

[(Gen. VI, 16)] ,
quando erit Deus in omnibus omnia [(I Cor. XV, 28)] ,
suprema occupasse ac possedisse
coenacula. Sed et hoc quoque perfectorum mystice
congruit meritis, quod in arithmeticis, sicut triangulus
primus est numerus in planis, sic in solidis
figuris principium profunditatis est pyramis, et progressionis
initio sumpto a trigonis ab omnibus in
altum progreditur epipedis, et solis per latera continentur
triangulis. In sempiternae quippe Trinitatis
fide insolubili, et prima basi, electi Dei fundati, et
superaedificati, ex virtutibus multimodis, politicis et
purgatoriis, ac purgati jam et defaecati animi, quas
ex tot formis multiangulis, secundum theorema perfectae
ac in altioris summae spatia provectae pyramidis,
excrescunt et consolidantur ad apicem indivisae,

et incommutabilis unitatis: et Ecclesiae Dei, ipsi
anguli, angulari connexi et compaginati, lapidi in
lateribus aquilonari frigori oppositis, unicis fidei,
spei et charitatis atque Patris et Filii et Spiritus Paracleti
compaginantur isopleuris. In ciborii vero
forma conoide, quae columnarum sustentatur columine,
insinuatur tropologice, quod sancti Dei mystice, ferculi de lignis Libani
[(Cant. III, 9)] , a vero
Salomone exstructi sint, columnae argenteae [(ibid.
10)] , et de tribulatione exauditi in latitudine [(Psal.
CXVII, 5)] , viam mandatorum Dei currere [(Psal. CXVIII
32)] ; et toti teretes totique rotundi.
Externi ne quid posset per leve morari:
animas in aeternum meruerunt sanctitatis orbem

colligere. Et revera omnes geometricae formae, sive
trigonae, sive tetragonae, seu circulares, quae ob circumductionem
unius lineae, sunt divinitati aptissimae,
ac omnium excellentissimae, quibus decussantur
sanctorum reliquiae, testimonium perhibent eorum
sanctimoniae ac magnificentiae; et ad virtutum ornamenta
et delectationes, alliciunt pulchritudinem
cujusque fidelis animae.
CAPITULUM VII. Quid sentiendum sit de illis electorum Dei pigneribus quae consumuntur a bestiis, et avibus, vel immerguntur fluminibus.
Sed quid sentiendum de illis electorum pigneribus,
quorum sepulcra sunt vel avium et bestiarum aqualiculi,
vel profundissimae fluminum et maris abyssi,

vel cloacarum cumiculi? An non apud Deum ejusdem
sunt meriti, cujus et illi, quorum tumuli sunt
aurei aut argentei, in quorum ornamenta desudant,
et defatigantur latomi et coementarii, sapientes architecti,
aurifices et plumarii, et opifices gemmarii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.