PL 157, col. 359
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
ac polymitarii? Sed nos secundum Hieronymi,
de protomartyris et primi archidiaconi Stephani,
et Timothei toparchia, dictum, ut eos
subjicere non audemus, ita nec anteponere; quia
quomodo in exercitu sunt duces, sunt tribuni, sunt
centuriones, sunt ferentarii ac levis armaturae
et gregarius miles, ac manipuli; commissaque pugna,
vacant nomina dignitatum, et sola fortitudo
quaeritur; ita et in Dominico bello, quo contra invisibiles
dimicatur acies, non quaeruntur dignitates
et gloriolae, sed gloriosior ille sub vero imperatore
Christo est, non qui nobilior aut opulentior, sed qui
fortior et victoriosior est. Nihil omnino derogatur
sanctorum gloriae, quomodocunque vel ubicunque in
suam redigantur originem. Nam neque si terrenis
honorentur ornatibus, apud Deum sunt honoratiores,
neque si etiam in sterquilinium abjiciantur,
sunt abjectiores. Non enim tantum quaerit Deus ornamenta
materialia, quantum spiritualia. Et cum
mundi fabricam idcirco condiderit sphaericam,
ut omnibus, quae volvuntur coercitis intra nihil
accedat, nihil recedat extra, et coelo tegatur, qui
non habet urnam: non pluris eorum apud eum sunt
pignera, quae reconduntur ubi sunt latae porticus,
ubi aurata laquearia, ubi domus miserorum
poenis, et damnatorum labore vestitae; ubi instar
palatii exstructae sunt basilicae, ut vile corpusculum