PL 157, col. 360

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

hominis pretiosius inambulet; et quasi mundo quidquam
possit esse ornatius, tecta magis velit aspicere,
quam coelum: non pluris, inquam, sunt,
quam quae cum typo Domini Jona [(Jonae II, 1)] ,
praeda sunt avidis faucibus piscium, ac juxta allegoriam,
perimunt, qui in mari est, cetum [(Isa.
XXVII, 1)] , et cum Hieremia ante sanctificato quam
nato descendunt imo projiciuntur in coenum (Jerem I,
5, et XXXVIII, 6) Non loci qualiscunque facies aut auget
aut minuit sanctitatis merita, sicut nec sacro
loco sanctitatem ulla quantacunque adimit ignominia.
Non enim idcirco locus Dominicae resurrectionis
factus est inglorius, quod ab Helii Adriani
monarchi temporibus, usque ad imperium Constantini
Augusti, per annos circiter CLXXX Jovis

simulacro et immolatitii cruoris squalebat sordibus.
Nec salutiferae crucis ob id despectior est locus,
quod in eo marmorea colebatur Venus; nec
Bethlehem nostra, coelestis panis domus, augustissimus
totius mundi locus, ubi veritas de terra orta est [(Ps. LXXXIV, 12)] ,
ideo abjectior est, quod Adonidis
eam inumbrabat lucus; et in specu, ubi quondam
Christus Dominus vagiit parvulus, ubi obstetricum
vice militiae coelestis circumstabat exercitus,
Veneris turpissimus Tahtmoz plangebatur amasius.
Et profecto nil corpore Christi Domini pretiosusi,
nullum supplicii genus patibulo crucis est vilius, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.