PL 158, col. 241

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nec dilectorem Deum illud dilcctoribus suis invitis
ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos
Deum et illos separaturum. Gaudium vero
quale, aut quantum est, ubi tale ac tantum
bonum est! Cor humanum, cor indigens, cor expertum
aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum 35
gauderes, si his omnibus abundares! Interroga
intima tua si capere possint gaudium suum de
tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem
omnino sicut teipsum diligeres, eamdem beatitudinem
haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia
non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si
vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent,
tantumdem pro singulis, quantum pro teipso
gauderes; si singulos, sicut teipsum, amares. Ergo

in illa perfecta charitate innumerabilium angelorum
beatorum, et hominum, ubi nullus minus diliget
alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque
pro singulis aliis, quam pro seipso. Si ergo
cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium
suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum?
Et utique, quoniam quantum quisque diligit
aliquem, tantum de bono ejus gaudet: sicut
in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit
sine comparatione Deum quam se et omnes alios
secum; ita plus gaudebit absque aestimatione de
felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum.
Sed si Deum sic diligent toto corde, tota
mente, tota anima; tu tamen totum cor, tota mens,
tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto

sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota
anima; ut totum cor, tota mens, tota anima, non
sufficiat plenitudini gaudii.
CAPUT XXVI.
An hoc fit gaudium plenum quod promittit Dominus.
--Beati tantum gaudebunt quantum amabunt:
tantum amabunt, quantum cognoscent.
Deus meus, et Dominus meus, spes mea, et gaudium
cordis mei, dic animae meae, si hoc est gaudium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.