PL 16, col. 131

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Duties of the Clergy 2.21

magis causa facere, quam misericordiae, et graviora
inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus.
Jam si oppressum opibus potentis, et factione magis
quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregae
convalescit opinionis testimonium.
103.
Commendat plerosque etiam hospitalitas. Est
enim publica species humanitatis, ut peregrinus
hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti
janua. Valde id decorum totius est orbis
existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non
deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis
liberalitatis, explorare adventus hospitum.
104.
Quod Abrahae laudi est datum, qui ante januam
suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus
aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut

occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret
hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne
praeterieris puerum tuum [(Gen. XVIII, 1 et seq.)]
. Et
ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis
recepit.
105.
Loth quoque nepos ejus non solum genere,
sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis
affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit [(Gen. XIX, 1 et seq.)] .
106.
Decet igitur hospitalem esse, benignum,
justum, non alieni cupidum; immo de suo jure
cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam
aliena jura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem
a jurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis
gratiam. Siquidem de suo jure virum bonum

aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed
plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio
litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.