PL 16, col. 132

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Duties of the Clergy 2.21

ad fructum quod augetur amicitia, ex qua
oriuntur plurimae commoditates, quae contemnenti
aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.
107.
In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem
humanitas impartienda est: justis autem uberior
deferenda honorificentia: Quicumque enim justum
receperit in nomine justi, mercedem justi accipiet [(Matth. X, 41, 42)]
,
ut Dominus pronuntiavit. Tanta
autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne
potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis
immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit
hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos
recepit? Unde scis ne et tu cum suscipis
hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit
Christus; quia Christus 96 in paupere est, sicut

ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus
eram, et operuistis me [(Matth. XXV, 36)]
.
108.
Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae
studere. Verum hoc malum jamdudum humanis
influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi
hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se
immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas
officiorum; ut homines damnum putent quidquid
praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus
avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum,
prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior
est hospitalitas cum oleribus [(Prov. XV, 17)]
. Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace
[(Prov. XVII, 1)]
.
Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed
liberales.

109.
Largitatis enim duo sunt genera: unum
liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale
est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.