PL 16, col. 197
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Virgins 1.6
esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam
erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu
alteri vis placere. Et irasceris si amet aliam, qui
adulterare in te docetur? Mala magistra es injuriae
tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae passa lenonem
est; ac licet vilis mulier, non alteri tamen,
sed sibi peccat: tolerabilioraque propemodum in
altero crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura
adulteratur.
29.
Jam quanto pretio opus est, ne etiam pulchra
displiceat! Hinc pretiosa collo dependent monilia,
inde per humum vestis trahitur aurata. Emitur igitur
haec species, an habetur? Quid, quod etiam ad
odorem variae adhibentur illecebrae! 154 Gemmis
onerantur aures, oculis color alter infunditur. Quid
ibi remanet suum, ubi tam multa mutantur? Sensus
suos amittit mulier, et vivere posse se credit?
30.
Vos vero, beatae virgines, quae talia tormenta
potius quam ornamenta nescitis: quibus pudor sanctus
verecunda suffusus ora, et bona castitas est decori:
non humanis addictae oculis, alieno errore merita
vestra pensatis. Habetis sane et vos vestrae militiam
pulchritudinis, cui virtutis militat forma, non
corporis: quam nulla exstinguit aetas, nulla eripere
mors potest, nulla aegritudo corrumpere. Solus
formae arbiter petatur Deus, qui etiam in corpore
minus pulchro diligat animas pulchriores. Non uteri
onus notum, non dolor partus; et tamen numerosior
soboles piae mentis, quae omnes pro liberis habet:
fecunda successoribus, sterilis orbitatibus,
nescit funera, novit haeredes.
31.
Sic sancta Ecclesia immaculata coitu, fecunda
partu, virgo est castitate, mater est prole. Parturit
itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu. Parit
nos virgo non cum dolore membrorum, sed cum
gaudiis angelorum. Nutrit nos virgo non corporis
lacte, sed Apostoli [(I Cor. III, 2)] , quo infirmam
adhuc crescentis populi lactavit aetatem. Quae igitur
nupta plures liberos habet quam sancta Ecclesia, quae
virgo est sacramentis, mater est populis, cujus fecunditatem
etiam Scriptura testatur dicens: Quoniam
plures filii desertae magis quam ejus quae habet
virum [(Esai. LIV, 1)]
? Nostra virum non habet, sed
habet sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis,
sive anima in singulis, Dei verbo, sine ullo flexu
pudoris, quasi sponso innubit aeterno, effeta injuriae,
feta rationis.
CAPUT VII.