PL 16, col. 221
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Virgins 3.1.3 · Concerning Virgins 3.1.4 · Concerning Virgins 3.1.2
divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda.
3.
Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus
[(Luc. XVIII, 19)]
. Si enim non
dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est:
utique 175 non dubitatur, quia Deus bonus Filius.
Hunc, inquam, dilige. Ipse est quem Pater genuit
ante Luciferum, ut aeternum: ex utero generavit [(Psal. CIX, 3)] ,
ut Filium: ex corde eructavit [(Psal.
XLIV, 2)] , ut Verbum. Ipse est in quo complacuit
Pater [(Matth. XVII, 5)] : ipse est Patris brachium,
quia creator est omnium: Patris sapientia [(Coloss. II,
3)] , quia ex Dei ore processit: Patris virtus [(Cor. I,
30)] , quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo.
Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet,
ad dexteram locet, ut sapientiam discas, virtutem
noveris.
4.
Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando
sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio
Pater? Si semper ntique Pater, utique semper et Filius.
Perfecti ergo patris perfectus est Filius. Nam
qui virtuti derogat, ei derogat, cujus est virtus.
Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas. Dilige
igitur, quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat
Pater: Qui enim non honorificat Filium, non
honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem
habet [(Joan. V, 23)]
. Haec quantum ad fidem.
CAPUT II.
Virginis institutionem aggreditur, quae in potu et cibo
ratio servanda, et quo pacto motus animae cohibendi
sint, praecipiens: qua occasione ubi fabulosam Hippolyti
necem ac suscitationem retulit suggillavitque,
postremo calidiores escas et convivia vitanda monet.
5.
Sed interdum etiam cum fides tuta sit, juventus
suspecta est. Modico itaque vino utere, ne infirmitatem
corporis augeas, non ut voluptatem excites; incendunt
enim pariter duo, vinum et adolescentia.
Infrenent etiam teneram aetatem jejunia, et parcimonia
cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat
cupiditates. Ratio revocet, mitiget spes, restringat
metus. Nam qui moderari nescit cupiditatibus, is
sicut equis raptatus indomitis, volvitur, obteritur,
laniatur, affligitur.
6.
Quod aliquando juveni ob amorem Dianae
contigisse proditur. Sed poeticis mendaciis coloratur
fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus,
equis dicatur furorem immisisse, quo ejus magna
potentia praedicetur, quod juvenem non virtute vicit,
sed fraude decepit. Unde etiam sacrificium quotannis
instaurant Dianae, ut equus ad ejus immoletur aras.
Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices