PL 16, col. 420

De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

tuam, et praeparabit viam tuam ante te [(Matth.
XI, 10)]
. Accipe aliud Malachiae prophetae: Quia
labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt
ex ore ipsius; angelus est enim Dei omnipotentis [(Malac. II, 7)]
.
Haec ideo dicuntur, ut sacerdotis gloriam
praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis
arrogetur.
8.
Ergo abrenuntiasi mundo, abrenuntiasti saeculo,
esto sollicitus. Qui pecuniam debet, semper
cautionem suam considerat: et tu qui fidem debes
Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam
pecunia est; Fides enim aeternum patrimonium
est, pecunia temporale. Et tu ergo semper recordare
quid promiseris; et eris cautior. Si teneas promissionem
tuam, tenebis et cautionem tuam.
CAPUT III.

Licet fontem atque ministros tantum viderint neophyti,
majora tamen esse quae non videntur, auctor ostendit.
9.
Deinde accessisti propius: vidisti fontem, vidisti
et sacerdotem supra fontem. Nec hoc possum dubitare,
quod in animum vestrum non potuerit cadere,
quod cecidit in illum Syrum Naaman [(IV Reg. V, 11
et seq.)] ; quia etsi mundatus est, tamen ante dubitavit.
Quare? Dicam, accipe.
10.
Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem,
vidisti levitam. Ne forte aliquis dixerit: Hoc est
totum? Immo est totum. Vere totum, ubi tota innocentia,
tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio.
Vidisti quae videre potuisti oculis tui corporis, et
humanis conspectibus: non vidisti illa quae operantur;

quia non videntur. Illa multo majora sunt
quae non videntur, quam quae videntur; quoniam quae
videntur, temporalia sunt: quae non videntur, aeterna [(II Cor. IV, 18)] .
CAPUT IV.
Sacramenta Christianorum diviniora et priora esse
quam Judaeorum: atque inibi de vocis pascha significatu.
11.
Ergo dicamus primum, tene cautionem vocis
meae, et exige. Miramur mysteria Judaeorum, quae
patribus nostris data sunt, primum vetustate sacramentorum,
deinde sanctitate praestantia. Illud
promitto quod diviniora 352 et priora sacramenta
sunt Christianorum quam Judaeorum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.