PL 16, col. 439
De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.
CAPUT IV.
Ut persuadeat hoc sacramentum divinius habendum
quam manna, ex pane ipsummet Christi corpus ejusdem
Christi sermone fieri asseverat: quod postquam
allatis variis effectibus, quibus ejusdem sermonis efficacitas
claret, confirmavit; cur sanguis sub aliena
specie detur, causam reddit.
13.
Ergo auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus
Jesus? De coelo ista sacramenta venerunt;
consilium enim omne de coelo est. Vere autem
magnum et divinum miraculum quod populo pluit
Deus manna de coelo, et non laborabat populus, et
manducabat.
14.
Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed
panis iste panis est ante verba sacramentorum [(De
Consec., dist. 2, c. Panis est)] : ubi accesserit consecratio,