PL 16, col. 441

De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

sint quae erant, et in aliud commutentur? Coelum
non erat, mare non erat, terra non erat; sed audi
dicentem David: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit,
et creata sunt [(Psal. CXLVIII, 5)]
.
16.
Ergo tibi ut respondeam, non erat corpus
Christi ante consecrationem: sed post consecrationem
dico tibi quia jam corpus est Christi. Ipse dixit,
et factum est: ipse mandavit, et creatum est. Tu
ipse eras, sed eras vetus creatura: postea quam
consecratus es, nova creatura, esse coepisti. Vis
scire quam nova creatura? Omnis, inquit, in Christo
nova creatura [(II Cor. V, 17)]
.
17.
Accipe ergo quemadmodum sermo Christi
creaturam omnem mutare consueverit, et mutet,
cum vult, instituta naturae. Quomodo requiris? Accipe,

et primo omnium de generatione ejus sumamus
exemplum. Consuetudo est ut non generetur
homo, nisi ex viro et muliere, et consuetudine conjugali:
sed quia voluit Dominus, quia hoc elegit sacramentum,
de Spiritu sancto et Virgine natus est
Christus, hoc est, mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] . Vides ergo quia contra
instituta et ordinem natus est, homo est natus ex
Virgine?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.