PL 16, col. 449

De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum;
et poculum meum inebrians quam praeclarum est.
14.
Venistis ergo ad altare, accepistis gratiam
Christi, sacramenta estis coelestia consecuti. Gaudet
Ecclesia redemptione multorum, et astare sibi familiam
candidatam spiritali exsultatione laetatur. Habes
hoc in Canticis canticorum. Laetata invocat Christum,
paratum habens convivium, quod dignum coelesti
epulatione videatur. Ideoque ait: Descendat frater
meus in hortum suum, et capiat fructum pomiferarum
suarum [(Cant. V, 1)]
. Quae sunt istae pomiferae? Lignum
aridum factus eras in Adam: sed nunc per gratiam
Christi pomiferae arbores pullulatis.
15.
Libenter accipit Dominus Jesus, et dignatione
coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit,
in hortum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis:
manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum
meum cum lacte meo. Edite,
inquit, fratres mei, et inebriamini [(Ibid.)]
.
16.
Vindemiavi myrrham cum unguentis meis. Quae
est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis
vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti [(Psal. LXXIX, 9)]
,
hoc est populum Dei. Vos
estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati,
quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham
cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis.
17.
Manducavi panem meum cum melle meo. Vides
quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis
suavitas sit? Bibi vinum meum cum lacte meo. Vides

hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus
polluatur? Quotiescumque enim bibis, remissionem
accipis peccatorum, et inebriaris in spiritu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.