PL 16, col. 452
De sacramentis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
vel in coelo, vel in terra: sanctificatum est coelum,
dejectus est diabolus. Ubi versatur? Ubi et homo,
quem ille decepit. Fiat voluntas tua, hoc est, sit pax
in terra, quemadmodum in coelo.
24.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Memini sermonis mei cum de sacramentis tractarem [(Sup. lib. IV, cap. 4)] .
Dixi vobis quod ante verba
Christi quod offertur, panis dicatur: ubi Christi
verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed
corpus appellatur [(De Consec., dist. 2, c. In calicem,
§ Dixi vobis)] . Quare ergo in oratione Dominica quae
postea sequitur, ait: Panem nostrum [(Joan. VI, 35)]
?
Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον, hoc est supersubstantialem.
Non iste panis est, qui vadit in corpus:
sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae
substantiam fulcit [(De Consec. dist. 2, c. Non iste
panis)] . Ideo Graece ἐπιούσιος dicitur: Latinus autem
hunc panem quotidianum dixit quem Graeci dicunt
advenientem; quia Graeci dicunt τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν
advenientem diem. Ergo quod Latinus dixit, et quod
Graecus, utrumque utile videtur: Graecus utrumque
uno sermone significavit, Latinus quotidianum
dixit.
25.
Si quotidianus est panis, cur post annum illum
sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere
consuerunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit.
Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non
meretur quotidie accipere, non meretur post annum
accipere. Quomodo Job sanctus pro filiis suis offerebat
quotidie sacrificium (Job, I, 5) ne forte aliquid
vel in corde, vel in sermone peccassent? Ergo tu
audis quod quotiescumque offertur sacrificium, mors
Domini, resurrectio Domini, elevatio 379 Domini
significetur, et remissio peccatorum: et panem istum
vitae non quotidianum assumis [(I Cor. XI, 26)] ?
Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est,
quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et
venerabile sacramentum.