PL 16, col. 51
De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: On the Duties of the Clergy 1.21
quia scriptum est: Date locum irae [(Rom. XII, 19)]
.
91.
Jacob fratri indignanti pie cessit [(Gen. XXVII,
42 et seq.)] , et Rebeccae, id est, patientiae instructus
consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare
fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem
mitigatum putaret. Et ideo tantam apud Deum invenit
gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus
fratrem ipsum reconciliavit sibi; ut ille praereptae
benedictionis non meminisset, meminisset
delatae satisfactionis [(Gen. XXXII, 3 et seq.)] !
92.
Ergo si praevenerit et praeoccupaverit mentem
tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum
tuum. Locus tuus patientia est, 26 locus tuus sapientia
est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis
est. Aut si te contumacia respondentis moverit, et
perversitas impulerit ad indignationem: si non potueris
mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic
enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et
labia tua ne loquantur dolum. Deinde inquire pacem,
et sequere eam [(Psal. XXXIII, 14, 15)]
. Pacem illam
sancti Jacob vide, qua tu primum sedato animum:
si non praevalueris, frenos linguae impone tuae:
deinde reconciliationis studium non praetermittas.
Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere
libris: sed ille sensus hujus habet gratiam,
qui prior dixit.
93.
Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam;
ne sit ejus aut in laudibus exceptio, aut in vitiis
exaggeratio. Non mediocre est mitigare iracundiam:
non inferius quam omnino non commoveri. Hoc
nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in
pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam
amaritudinis. Et si cito pueri inter se moventur, facile
sedantur, et majori suavitate in se recurrunt.
Nesciunt se subdole artificioseque tractare. Nolite
hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste,
non intrabitis in regnum coelorum
[(Matth. XVIII, 3)]
.
Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei virtus, sicut
puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum
percuteretur non repercussit [(I Petr. II, 23)] . Ita
ergo te compara, ut quasi puer injuriam non teneas,
malitiam non exerceas: omnia a te innocenter
proficiscantur. Non consideres quid ab aliis in
te revertatur. Locum tuum serva, simplicitatem
et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere
irato ad iracundiam ejus, sive imprudenti ad imprudentiam.
Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras,
nonne ignis erumpit?