PL 16, col. 90

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Duties of the Clergy 1.46 · On the Duties of the Clergy 1.47

et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim
Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam
orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod
vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam
contra naturam est [(I Cor. XI, 13)]
? Et iterum
dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi [(Ibid. 15)]
.
Est enim secundum naturam, quoniam
quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale
velamen. Personam igitur nobis et speciem
natura ipsa dispensat, quam servare debemus: 60
utinamque et innocentiam ejus custodire possimus,
nec acceptam nostra malitia mutaret!
223.
Habes hoc decorum generale, quia fecit
Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per
partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque

distingueret [(Genes. I, 3 et seq.)] , cum conderet
coelum, cum terras et maria separaret, cum
solem et lunam et stellas constitueret lucere super
terram, probavit singula. Ergo decorum hoc, quod
in singulis mundi partibus elucebat, in universitate
resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego
eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto [(Prov. VIII, 30, 31)]
.
Similiter ergo et in fabrica humani
corporis grata est uniuscujusque membri portio:
sed plus in commune compositio membrorum
apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire
videantur.
CAPUT XLVII.
Ut in vita nostra eluceat decorum illud, quid praestare
nos oporteat, quosve appetitus refraenare?
224.
Si quis igitur aequabilitatem universae vitae,
et singularum actionum modos servet, ordinem quoque,
et constantiam dictorum atque operum, moderationemque
custodiat, in ejus vita decorum illud
excellit, et quasi in quodam speculo elucet.
235.
Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet
sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus,
vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat.
Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam
exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis
alterum.
226.
Non despiciat quid de se unusquisque et
maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit
bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum
judicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.