PL 16, col. 613

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Exposition of the Christian Faith 3.14 · Exposition of the Christian Faith 3.15

montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum,
quia defecerunt; eo quod non sint homines, non
acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad
jumenta expaverunt et defecerunt [(Jerem. IX, 10)]
.
120.
Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates
exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se 518
infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis
ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea
[(Psalm.
LXXXVIII, 48)]
; quia in natura fragilitatis humanae
Dei Filius loquebatur.
121.
De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret,
ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo
habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum
servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus
[(Ibid. 39, 40)] .
In quo utique servum dixit, nisi
in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et specie inventus
ut homo [(Philip. II, 6, 7)]
? Mea ergo susceptione
servus, sua Dominus potestate.
122.
Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit
in substantia Domini [(Jerem. XXIII, 18)]
; et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba
mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a
nequitiis et adinventionibus suis
[(Ibid., 22)]
.
CAPUT XV.
Cum Filium Patri ἑτεροούσιον Ariani dicant, eos in
Deo substantiam aperte agnoscere: nec ob aliud

hanc vocem defugere, nisi quod illum verum Dei Filium
fateri nolint, ut significavit Eusebius Nicomediensis.
Recte igitur constitutum a Nicaenis PP.
verbum ὁμοούσιον, utpote haeresi oppositum et in
Scriptura firmatum; proindeque neglectis, quae isti
fingunt de Sabellianis, retinendum.
123.
Quomodo negant Dei esse substantiam?
Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum
in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.