PL 16, col. 614
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 3.15
alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium,
substantiam tamen in Deo esse non abnuant?
124.
Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt;
quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano
verbo non possit divinae generationis series
comprehendi; tamen judicarunt Patres fidem suam
tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam,
auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in
substantia Domini, et vidit Verbum ejus? Secundum
impietatem igitur suam positum substantiae verbum
recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium
comprobatum repudiant et refutant.
125.
Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint
Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium
confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis
epistola sua prodidit scribens: Si verum,
inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον
cum Patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset
epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu
Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis
esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio
ipsorum nefandae caput haereseos amputarent. 519
126.
Frustra autem verbum istud propter
Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam
produnt; ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum
est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus,
quia verbo eo et personarum distinctio et naturae
unitas significatur.
127.
An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et
panem ἐπιούσιον Dominus dixerit [(Matth. VI)] ; et
Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος [(Exod. XIX)] ?
Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί,
quod semper maneat? Qui enim est, et est
semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur
divina substantia. Propterea ἐπιούσιος panis,
quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis
cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis
[(Psal. CIII, 15)]
.
128.
Servemus igitur praecepta majorum, nec haereditaria