PL 16, col. 641
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 4.10
sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI,
54)]
. Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit,
et tu quod secundum Filium hominis de carne
est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse
referendum?
124.
Denique addidit: Caro enim mea vere est esca,
et sanguis meus est potus [(Ibid., 56)]
. Carnem audis,
sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis;
et divinitati calumniaris? Audi dicentem
ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet [(Luc.
XXIV, 39)]
. Nos autem quotiescumque sacramenta
sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in
carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini
annuntiamus [(I Cor. XI, 26)] .
125.
Ergo posteaquam se loqui secundum hominis
Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et
sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus
Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me,
et ipse vivit propter me [(Joan. VI, 58)]
. Quomodo
igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex
videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus
Pater, et ego vivo propter Patrem. 544 Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem;
ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.
126.
Si primam eligunt, hoc significat quia sicut
missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo
propter Patrem. Quasi quis autem missus est, atque
descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse
supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de
coelo descendit Filius hominis [(Joan. III, 13)]
? Ergo
sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit;
ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem.
Denique et qui manducat quasi filium hominis, et
ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis
suae adventui comparavit.
127.
Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem
Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum
homine manifesta distinctione colligimus? Nam
quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos
vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius
hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam? Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat;