PL 16, col. 713

De Spiritu Sancto (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Holy Spirit 1.3

solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur et
Spiritum.
41.
Denique Aethiops eunuchus Candacis reginae
baptizatus in Christo [(Act. VIII, 27)] , plenum
mysterium consecutus est. Et illi qui negaverunt se
scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent
in Joannis baptismo, baptizati sunt postea [(Act. XIX, 2 et seq.)] ;
quia Joannes in remissionem
peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit
nomine. Et ideo Spiritum nesciebant, quia
nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes
baptizare solebat, acceperant. Joannes enim, licet
non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat
et Spiritum. Denique cum interrogaretur,
ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos

aqua baptizo, veniet autem fortior me, cujus non sum
dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit Spiritu
sancto et igni [(Joan. I, 26, 27)]
. Ergo isti quia nec in
Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati
fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum.
42.
Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi:
nec iteratum est in his baptisma, sed novatum;
unum enim baptisma [(Ephes. IV, 5)] . Ubi autem non
est plenum baptismatis sacramentum, nec principium,
vel species aliqua baptismatis aestimatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.