PL 16, col. 723

De Spiritu Sancto (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Holy Spirit 1.6 · On the Holy Spirit 1.7

tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus
renovemur a morte peccati, renati in Deo.
77.
Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Joannes
dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus [(I Joan. V, 8)]
.
Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis
est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis
est vitae. Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura
aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti.
78.
Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu?
Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu? In ipso
enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae,
sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo
credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui
est pignus haereditatis nostrae [(Ephes. I, 13, 14)]
.
Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed

a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui
signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris [(II Cor. I, 21, 22)]
.
79.
Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim
in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu
signamur, ut splendorem atque imaginem ejus
et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale
signaculum. Nam etsi specie signemur in corpore,
veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus
sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem.
80.
Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre
et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum
ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur;
et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus

dixit [(II Petr. I, 4)] , ut divinae simus consortes
naturae? In quo utique non carnalis successionis
haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium
est. Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc,
quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui
dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine;
dedisti laetitiam in corde meo [(Psal. IV, 7)]
.
617
CAPUT VII.
Spiritum sanctum creaturam non esse, cum sit incircumscriptus,
et apostolis per omnes regiones dispersis infusus,
quin etiam angelos ipsos, quibus aequales nos reddit, sanctificet.
Eodem Mariam repletam esse, nec non etiam
Christum Dominum, atque adeo superiora et inferiora
omnia: de cujus operatione, quae per piscinae commotionem
designabatur, ortum ducit omnis benedictio.
81.
Cum igitur omnis creatura certis naturae suae
sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia
opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi,
substantiae suae tamen proprietate clauduntur:
quomodo quis audeat creaturam appellare
Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque
virtutem; quia et in omnibus et ubique
semper est, quod utique divinitatis et dominationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.