PL 16, col. 729
De Spiritu Sancto (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: On the Holy Spirit 1.9
post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum
a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu
sancta [(Act. X, 37, 38)]
. Oleum igitur laetitiae Spiritus
sanctus est.
102.
Et pulchre oleum laetitiae dixit, ne creaturam
putares; olei enim hujusmodi natura est, ut nequaquam
naturae alterius humido misceatur. Laetitia
quoque non corpus ungit, sed intima 622 cordis
illuminat, sicut propheta dixit: Dedisti laetitiam in
corde meo [(Psalm. IV, 7)]
. Ergo cum ludat operam,
qui oleum velit cum creatura humidiore confundere:
quia cum olei natura levior sit caeteris, residentibus
aliis, elevata secernitur: quomodo putant isti
deterrimi caupones oleum laetitiae cum caeteris creaturis
sua posse fraude confundi; cum utique non
queant incorporeis corporea, increatis creata misceri?
102*. Et bene oleum laetitiae dicitur, quo unctus
est Christus; neque enim usitatum fuit, ei oleum et
commune quaerendum, quo aut vulnera curantur,
aut aestus levatur: cum fomentum vulnerum suorum
salus mundana non quaereret, nec refectionem
corporis fatigati virtus sempiterna deposceret.
103.
Nec mirum si habet oleum laetitiae, qui fecit
exsultare morituros, tristitia mundum exuit, moestae
fetorem mortis abolevit. Et ideo Apostolus ait: Christi
enim bonus odor sumus Deo [(II Cor. II, 15)]
;
utique de spiritalibus significans se locutum. Sed
et cum ipse Filius Dei dicat: Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me [(Luc. IV, 18)]
, spiritale
signat unguentum. Ergo unguentum Christi est Spiritus.
104.
Aut quia unguentum exinanitum est nomen
Jesu, si ibi Christum ipsum intelligere volunt unguenti
expressum nomine, non Spiritum Christi; utique
cum unctum Spiritu sancto Dominum Jesum
Petrus apostolus dixerit, liquet sine dubio quod unguentum
dicatur et Spiritus.
105.
Sed quid mirum, cum et Pater et Filius spiritus
esse dicatur? De quo quidem dicemus plenius,
cum de unitate nominis dicere coeperimus [(Infra,
cap. 14)] . Tamen quia hic quoque incidit pulcherrimus
locus, ne sine corollario eum praeterire videamur,
accipiant quia et Pater dicitur spiritus, sicut
in Evangelio Dominus locutus est, quoniam Spiritus
est Deus [(Joan. IV, 24)]
; et Christus spiritus dicitur;
quia Jeremias dixit: Spiritus ante faciem nostram
Christus Dominus [(Thren. IV, 20)]
.
106.
Et Pater ergo spiritus, et Filius spiritus;
quia quod non est creaturae corpus, hoc spiritus est: