PL 163, col. 991
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
et alii plures viri sanctissimi floruerunt. Exstitit
etiam vicesimus nonus Lemovicensis ecclesiae
episcopus a B. Martiale, primo ejusdem civitatis
episcopo, Petri apostolorum principis
discipulo.
18.
Gloriosissimo praesule Christi Sacerdote, sicut
jam dictum est, vinculis corporis absoluto, monachi
saepe fati monasterii corpus ejus sanctissimum
de navi deponentes, et suis humeris imponentes,
ecclesiae, cujus Domino donante abbas exstiterat,
intulerunt. Quis tunc ibi conventus virorum ac
mulierum advenerit, quaeve pompa ecclesiasticorum
ornamentorum delata fuerit, supervacuum dicere
duximus; videres tamen ad ejus exsequias convenire
gaudentes pariter et lugentes. Gaudebant, quia tanti
confessoris suscipiebant patrocinium; lugebant, se
amisisse dulce solatium. Lacrymas cohibere non poterant
pietatis affectu, sed consolabantur corporis
ejus adventu. Carmina sic simul et lacrymas effundebant,
exsultabant pariter et dolebant.
19.
Omnes tamen pariter suavissimo reficiebantur
odore, et simul inaestimabili propinabantur dulcedine.
Nam totum viri Domini corpus divino fragrabat
nectare, ac si fuisset perfusum pretioso aromate.
Angelorum chorus comitabatur in coelis,
quem chorus virtutum semper fuerat comitatus in
terris. Cum ejus vero sanctissima anima tripudiantes
angeli Dominum collaudabant, et homines in
terris positi funeris exsequias honorifice procurabant.
Sic itaque in memorata basilica, Deo favente, reverendissimi
praesulis Sacerdotis reliquiae feliciter
fuerunt reconditae.
[CAP. XII.] 20. Longo vero post tempore, dum piis
lacrymis S. Mundana filii sui semper rigaret mausolaeum,
sub Wandalica persecutione, gladii
procubuit interemptione; et propter insuperabilem
Christi confessionem, martyrii sustinuit immolationem.
Porro corpus ejus, a fidelibus collectum, et
juxta filii sui reverendissimi ac sanctissimi Sacerdotis