PL 163, col. 992

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

praesulis sepulcrum diligenter est humatum;
ibique divina opitulante gratia multa fiunt miracula,
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, per omnia
saecula saeculorum. Amen.
[CAP. XIII.] 21. Optimo Imperatore Carolo
Magno imperialia sceptra tenente, et Ludovico Pio
filio ejus sub patris imperio in Aquitania regnante,
sicut Actuum eorum libellus testatur, multa in regno
Aquitanico monasteria ab eodem rege Ludovico
fuerunt reparata, multa et a fundamentis constructa,
quibus nunc veluti quibusdam luminaribus decoratur
tota Aquitania. Hujus exemplum non modo
episcoporum multi, sed et laicorum quam plurimi
aemulati, collapsa restaurare, et nova monasteria

certabant construere. Hoc etiam tempore, in ejusdem
provinciae corpore, a religiosis viris restaurata
est ecclesia Salvatoris mundi in vico Sarlatensi,
qui est situs in pago Petragoricensi. Sicque
factum est, Dei operante clementia, ut ecclesias
quas praefatus Imperator Carolus Magnus devastando
laeserat bello, quod multis annis gestum tandem peregerat
contra Waiferum tyrannum, et Hunaldum
qui post Waiferi mortem Aquitaniam occupaverat,
Ludovicus filius ejusdem imperatoris repararet.
Quas omnes ipse piissimus imperator Carolus
Magnus immensis auri et argenti ponderibus,
gemmarumque pretiosarum exornavit muneribus
amplissimis et honoribus ditavit, et insuper, quod
est pretiosius, sanctissimis reliquiarum patrociniis

insignivit. Inter quas idem princeps, dominus amabilis
Carolus Magnus honestavit, imo sanctificavit
hanc, de qua loquimur, ecclesiam de Sarlato
non modica portione ligni crucis Dominicae: quod,
ut in quibusdam Actibus ejus legitur, ipse imperator
cum multis aliis reliquiis detulerat ab
Hierosolyma.
[CAP. XIV.] 22. Ea tempestate monachi ejusdem
ecclesiae Sarlatensis ad superius nominatum vicum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.