PL 163, col. 993

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

Calabrum, jam pene in solitudinem redactum,
abeuntes, una noctium, utriusque sanctorum,
sanctissimi scilicet Sacerdotis et matris ejus S. Mundanae
martyris sepulcra confringentes, et eorum
sanctissima corpora inde colligentes et secum deferentes,
intra praescriptam ecclesiam Salvatoris
mundi dignissime tumulaverunt. Haec omnia ita
contigisse, sicut praetaxavimus, diligenter investigando
cognovimus: diem tamen in quo haec facta
sunt, nemine nobis tradente, nondum certissime
novimus. Nec mirum si nos latet hujus rei notitia,
cum constet quod per illa eadem tempora, bellis
praepedita, tota Gallia totaque Aquitania liberalium
artium pene caruerit disciplina.
23.
Verum ut ab iis, quae celebriori fama feruntur,

notitiam capiat lectoris sagacitas, illius temporis,
quo beatissimus Sacerdos floruit, et illius quo
in Sarlatensi vico corpus ejus translatum fuit, brevi
admodum ratiuncula declaravimus. Computantur
quippe a passione Domini usque ad transitum S.
Martini anni quadringenti duodecim; et a transitu
S. Martini, usque ad obitum Chlodovaei filii
Childerici, cujus tempore floruit S. Sacerdos, anni
centum duodecim. Sunt igitur a passione Domini
usque ad obitum hujus Chlodovaei, anni quingenti
viginti quatuor. Item ab obitu Chlodovaei
usque ad decessum Caroli Magni, cujus tempore
Sarlatensis locus restauratus est, sunt anni
trecenti et unus. Haec tamen quae scripsimus probabili
ratione ab antiquis historiis sparsim relegendo

collegimus, et coram Deo positi meracissima veritate
tantummodo loquimur; et omissis incognitis
ea quae certissime novimus, ad honorem tanti confessoris
fideliter explicavimus.
CAPUT IV. Miracula post Translationem patrata, atque imprimis injurii contra sanctum puniti.
24.
Recenti tempore, quo in praedicta sancti Salvatoris
ecclesia gloriosi praesulis Sacerdotis fuerunt
membra recondita, ipso sancto Parasceves die, pistrinum
monachorum forte coepit exuri. Sic cum incendium
illud tertio jam accensum colligeretur fuisse
exstinctum, longo fomite iterum resumpto robore
reaccensum, per vicina quaeque late dispergitur.

Tunc repente fit clamor, fragor exoritur, catervatim
concurritur, et incassum hinc et inde focus invaditur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.