PL 166, col. 1301
Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne
poteritis adipisci, integra vobis et inviolata serventur.
Sane claustrum vestrum usque ad muri cuneos
liberum quietumque permaneat, sicut hactenus
cognoscitur permansisse; presbyteri quoque infra
Ecclesiae ambitum in cellulis, in oratoriis vestris,
in Ecclesia Sancti Venantii et in ecclesia Sancti
Petri quae de Cardoneto dicitur, commorantes in ea,
qua praeteritis temporibus mansisse noscuntur, libertate
consistant, nulli omnino hominum liceat
praedictam beati Martini Ecclesiam temere perturbare,
aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare,
sed omnia cum integritate serventur, eorum
pro quorum sustentatione et gubernatione concessa
sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum
sanctum, ordinationes canonicorum qui ad sacros
fuerint ordines promovendi, a Turonensi accipietis
archiepiscopo, si quidem gratiam atque communionem
sedis apostolicae habuerit, et sic ea gratis ac
sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat
vobis catholicum quem malueritis adire antistitem,
et eadem ab eo sacramenta suscipere. Porro canonicus
vester, si ecclesiarum archiepiscopi canonicus
fuerit, beneficio refutato, excommunicandi eum
archiepiscopus non habeat facultatem. Si quis igitur
in posterum ecclesiastica saecularisve persona
hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra
eam temere venire tentaverit, secundo tertiove
commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,
potestatis honorisque sui dignitate careat,
reamque se divino judicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac
sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu
Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae
ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae
justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant,
et apud districtum judicem praemia aeternae
pacis inveniant. Amen, amen, amen.
OCULI DOMINI SUPER JUSTOS.
Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae
Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIV
Kalend. Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae
1129, pontificatus autem domni Honorii
secundi papae anno quinto.
XCVI. Ad P[elagium] archiepiscopum Bracarensem.--Proxima Dominica, qua legitur: « Ego sum pastor bonus » ad sese venire jubet. [(Anno 1129.)] [FLOREZ, España sagrada, XX, 492.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et
apostolicam benedictionem.
Placuit Romano pontifici Compostellanam Ecclesiam
honorare, et venerabili fratri nostro Didaco
archiepiscopo Emeritanae metropoli suffraganeos
concedere: verum defuncto Colimbriensi episcopo