PL 169, col. 842

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

rationabile obsequium vestrum [(Rom. XII)] . » Aliter
enim non conceditur nobis introire in illa coelestia
Sancta sanctorum, in ipsum coelum, ubi species istae
nostri sacrificii, species panis et vini non erunt.
Sacrificium autem quod semper offerat, nulli deerit
in aeternum, scilicet hostia gratiarum, et vox laudis,
vox exsultationis et confessionis. Ejusmodi est
idipsum quod hic continuo subjungit: « Ipsi gloria
et imperium in saecula saeculorum. Amen. » Hoc nimirum
ratio justitiae postulat, ut, accepto beneficio,
creatura laudem et gratiarum actionem Creatori retribuat.
Exempli gratia: Sic Moyses et filii Israel ab
Aegyptia servitute liberati per sanguinem agni, merso
Pharaone et exercitu ejus in mari Rubro, canticum
gloriae Domino decantaverunt [(Exod. XV)] . Ingratitudinis

quippe initium est, beneficium non agnoscere,
et a referendis gratiis os mutum et linguam continere.
Hoc ergo laudis et gratiarum actionis breve
canticum, eo dicente, « ipsi gloria et imperium, in
saecula saeculorum, » dicamus omnes, « amen: » --
« et omnis, ut ait Apostolus, lingua confiteatur, quia
Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris [(Philip. II)] .
» Hactenus hic fidei nostrae praecentor
de clarissimis praecentoribus unus, quae ad confessionis
perfectionem necessaria sunt, ipse confessus est,
et confitendi nobis exemplum dedit. Et si verbis aliis,
eodem tamen sensu, quo in symbolo communi omnes
confitentur apostoli, quod ipsi tradiderunt nobis,
unum superest, quod et maximum est, quia inde
videlicet, ubi nunc sedet, « princeps regum terrae,

ubi est illi gloria, et imperium in saecula saeculorum. »
Inde, inquam, de illa gloria sua, de illa dextera Patris,
cum imperio et majestate sua magna venturus
est judicare vivos et mortuos. Sequitur ergo: « Ecce
venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et
qui eum pupugerunt. » Ecce, inquit, videlicet quia
prope est. Inde et alius Apostolus, « Dominus, inquit,
prope est, nihil solliciti sitis [(Philip. IV)] . »
Familiare est more prophetarum et omnium sanctorum
vigilum, qui adventum illum vigilanter
praeviderunt, dicere: « Ecce veniet, ecce apparebit,
velociter, veniet, cito apparebit vobis [(Isa.
LXVI; Ezech. VII; Joel. I)] . » At vero servus malus
putat in tempora longa fieri istud, dicensque in corde

suo: « Moram facit Dominus meus venire, incipit
percutere conservos suos, ac manducare, ac bibere
cum ebriis [(Luc. XII)] . » Sed quid? Veniet Dominus
servi illius in die, qua non sperat, et hora qua ignorat,
et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis,
« ibi erit fletus et stridor dentium [(Luc. XIII)] . »
Eis igitur, qui dormiunt, et prae ebrietate sensum
non habent coangustatum, tempora longa videntur.
Nam his, qui vigilant, quorum prudentes animas
fides enutrivit, spes provexit, charitas dilatavit, et
magnas fecit, breve existimatur omne tempus praesentis
saeculi, pro consideratione aeternitatis et saeculi
venturi. « Itaque ecce venit, cito venit, cito apparebit. »
Quomodo? qualibus vehiculis? quali sedens
tribunali? « Cum nubibus, » inquit. Hoc ipsum et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.