PL 169, col. 843

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ipse praedixit: « Ex tunc, inquiens, videbunt Filium
hominis venientem in nube, » sive in nubibus coeli,
ut in alio Evangelio scriptum est, « cum potestate
magna et majestate [(Luc. XXI; Matth. XXIV)] . » Sed
et angeli, ascendente illo, dixerunt: « Sic veniet,
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [(Act. I)] .
» Susceperat autem eum nubes ab oculis eorum.
Igitur sic veniet, id est, quem nubes suscepit,
veniet iterum cum nube, sive cum nubibus coeli. De
quibus et Apostolus: « Simul, inquit, rapiemur in
nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum
Domino erimus [(I Thess. IV)] . »
Hic jam quaeritur, quare sic veniet, quamobrem
cum nubibus veniet? Nunquid ut nubibus occultetur
sive abscondatur? Non utique. Tunc enim manifestus

veniet, quia dudum venit occultus, et sicut hic
scriptum est, videbit eum omnis oculus. Quare ergo
veniet cum nubibus? Aliam scripturam interrogemus.
Propheta Isaias cum praemisisset de impio sub
interrogatione dicens: « Et non videbit gloriam Domini, »
continuo per quamdam concessionem conjunxit:
« Domine, exaltetur manus tua, et non videant. »
Et protinus adjecit: « Videant et confundantur
zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret [(Isa. XXVI)] .
» Ac si inutiliter concessisset, « exaltetur
manus tua, et non videant, » correxit, dicens: « videant
et confundantur; » ergo quodammodo non videbunt,
et quodam alio modo impii quoque venientem
videbunt. Ut non impii videant gloriam Domini,
veniet cum nubibus, ut confundantur videntes, impii,

videbit eum omnis oculus. Nubes quippe cum quibus
veniet, gloriam ejus, ne impii videant, abscondent;
sed potentiam majestatis ejus, quin omnis oculus
videat, non abscondent. Quales enim illae tunc erunt
nubes? Non utique quales nunc saepe videmus, pluviis
rorantes terramque refrigerantes, sed nubes
tempestuosae, ignem spirantes, fulmina jacientes.
Nam « ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu
ejus tempestas valida [(Psal. XLIX)] . » Nubium ejusmodi, nubium ardentium vehementiam Paulus exprimere
laborans, Thessalonicensibus scribens ait:
« Si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem
his qui nos tribulant, et vobis, qui tribulamini,
requiem nobiscum in revelationem Domini
Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus. In flamma

ignis, dantis vindictam his qui non noverunt Deum [(II Thess. IV)] .
» etc. Hoc omnis videbit oculus, videbunt
impii, ut confundantur, sed gloriam Domini
non videbunt, quam ut non videant, exaltabitur
manus ejus. Claritatem corporis ejus, sive corpus
claritatis ejus, cui nostrae, ut Apostolus ait, humilitatis
corpus reformatum configurabit [(Philip. III)] , ille
nubes obductae impiis abscondent, sed ipsum Filium
hominis non abscondent. Ipsum videbit omnis oculus
et videntes impii confundentur, gloriam autem ejus
videbunt pii, qui, ut semper cum Domino sint, ut
Apostolus ait, obviam Domino in nubibus rapientur [(I Thess. IV)] .
Igneas nubes, nubilos ignes, raptim
sursum incolumes transibunt, et sic semper cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.