PL 169, col. 844

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Domino erunt. Deorsum Impii stupebunt et videbunt,
ut videntes confundantur, hi maxime, qui eum
pupugerunt, hi scilicet qui manus ejus et pedes
foderunt clavis, et latus ejus lancea perforaverunt.
Illi nimirum videntes confundentur, et confusionis
eorum participes erunt, quicunque non 357
obediunt Evangelio ejus. « Et plangent se
super eum omnes tribus terrae. » Hoc cum antiquioris
prophetae testimonio dixit hic Apostolus et
Evangelista, qui de pectore Domini hausit sapientiam,
Hebraeus ex Hebraeis, quem Salvator amabat
plurimum. Nam in Zacharia sic persona hujus principis
regum loquitur: « Et aspicient ad me quem
confixerunt, et plangent cum planctu quasi super
unigenitum, et dolebunt super eum, sicut doleri solet

in morte primogeniti [(Zach. XII)] . » Hujus testimonii
prophetici solam partem hanc, et aspicient ad me
quem confixerunt, hic idem Joannes in Evangelio
suo recitavit, praemisso, « quia non fregerunt
crura ejus, sed unus militum, lancea latus Domini
aperuit, » ita subjungendo: « Facta sunt enim haec,
ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex
eo [(Joan. XIX; Exod. XII)] . » Et iterum alia Scriptura
dicit: « Videbunt in quem transfixerunt [(Zach.
XII)] . » Hic autem quod illic omisit, scilicet hanc
sequentem partem, et plangent cum planctu quasi
super unigenitum, hoc modo addidit: « Et plangent
se super eum omnes tribus terrae. » Quod hic ait,
« omnes tribus terrae, » nihilominus apud eumdem
prophetam habes, ubi protinus ita scriptum est:

« Et planget terra, familiae et familiae seorsum.
Familiae domus David seorsum, et mulieres sive
uxores eorum seorsum. Familiae domus Nathan
seorsum, et mulieres eorum seorsum. Familiae domus
Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum.
Familiae Semei seorsum,et mulieres eorum seorsum.
Omnes familiae reliquae, familiae et familiae
seorsum, et mulieres eorum seorsum [(ibid.)] . » Pro
familiis LXX interpretes tribus posuerunt, quos iste
in caeteris secutus est, utpote Graeco sermone conscribens,
quo videlicet sermone, ab iisdem LXX interpretibus
Scripturae translatae fuerunt. Igitur et
quod nunc ait « omnes tribus terrae, » cum testimonio
loquitur ejusdem prophetae: Tunc etenim et
tribus domus David, et tribus domus Nathan, et

tribus domus Levi, et tribus domus Semei a suia
uxoribus separabuntur, id est, cunctis voluptatibus
suis fraudabuntur, ut plangant unigenitum et primogenitum
Dominum Jesum Christum, de quo dixerant,
« sanguis ejus super nos, et super filios
nostros [(Matth. XXVII)] . » In David regia tribus accipitur,
hoc est Juda; in Nathan prophetalis ordo
describitur; Levi refertur ad sacerdotes, ex quo
ortum est sacerdotium; in Semei doctores accipiuntur,
ex hac enim tribu magistrorum agmina pullularunt.
Reliquas tribus tacuit, quae non habent aliquod
privilegium dignitatis. In eo autem quod ait, omnis
tribus reliqua, tribus et tribus seorsum, et uxores eorum
seorsum, universas absque nomine comprehendit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.