PL 169, col. 845
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Sane planctus hujusmodi tunc typus [typicus]
exstitit, quando Josias rex justus a Pharaone cognomento
Nechao vulneratus est, super quo lamentationes
scripsit Jeremias, quae leguntur in Ecclesia,
et scripsisse eum Paralipomenon liber testatur [(II Paral. XXXV)] .
Nam quod illic, scilicet, in lamentationibus
scriptum est: « Spiritus oris nostri
Christus Dominus, captus est in peccatis nostris,
cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus [(Thren. IV)] ,
» longe personam Josiae superexcellit;
nisi quod jam dictum est, ille vulneratus crucifigendi
Salvatoris typus fuit. Nam sicut eo tempore
post reges peccatores spes omnis populi erat in
Josia, et occiso illo magnus planctus in urbe commotus
est, ita propter crucifixum Salvatorem, tunc
renovabitur planctus universis tribubus terrae, id
est amatoribus terrae, qui illum occiderunt, loquentes
et dolos cogitantes, ut ait Psalmista, in
iracundia terrae [(Psal. XXXIV)] , id est, irati propter
terram quam simulabant sibi propter eum tollendam
esse. Si, inquiunt, dimittimus eum sic, « omnes
credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum
locum et gentem [(Joan. XI)] . » Et notandum,
imo mirabile quod ita dixit, « et plangent eum
quasi super unigenitum, » et dolebunt super eum, ut
doleri solet in morte primogeniti. De hoc in quodam
opere ita me dixisse memini: O Judaei, Christus Dei
Filius vobis non complacuit, quia talis erat, quia taliter
venit, quia sic et sic operatus est, quia sic et sic
locutus est, nullo modo vobis complacuit, animo vestro
non convenit, alium vultis, alium exspectatis. At ille,
scilicet Deus Pater, qui istum misit Filium, alterum
non habet. Iste Filius primogenitus atque unigenitus
est illi. Alterum, inquam, non habet. Primus illi et
novissimus est iste, alium non mittet. Quid ergo
facietis desolati? Nimirum, ut ait nunc ille, aspicietis
ad eum quem confixistis, ut ait, inquam, nunc spiritus
ejus, gravi veritate, vera gravitate, plangetis
super eum quasi super unigenitum et dolebitis
super eum sicut doleri solet in morte primogeniti,
quia vobis mortuus est hic primogenitus, quia vobis
vos occidistis unigenitum, post hac Salvatorem
neque hunc habituri, neque alium, quia hic solus
est, hic primogenitus, hic unigenitus est. Haec omnia
vehementi affirmatione roborare intendens, quia
sine dubio ventura sunt, dicit: etiam amen, quod
idem est ac si diceret quod in Evangelio suo scribere
solet, Domino dicente: Amen, amen. Cum
enim apud caeteros evangelistas semel tantum in
singulis locis scriptum sit amen, exempli gratia, ut
illic secundum Lucam: « Amen, dico vobis, coelum
et terra transibunt, verba autem mea non transibunt [(Luc. XXI)] ,
» apud istum Evangelistam semper duplicatur
hoc ipsum amen, videlicet, quia evangelistae
huic os divinius est, et majora loquitur apud
eum Dominus Jesus, et idcirco, ut rerum pondera
sentiantur, dictionis quoque modus vel pondus
geminatur, pro vehementia confirmationis. « Amen,
amen, dico tibi; amen, amen dico vobis. » Quid autem