PL 169, col. 846

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

majus aut terribilius potest dici quam nunc
in praesenti loco dixit. Recte igitur in praesenti
loco affirmationem duplicavit, dicendo, etiam amen,
ut ad credendum evigilet omnis qui audit. Sequitur:
« Ego sum α et ω principium et finis, dicit Dominus
Deus, qui est, et qui erat et qui venturus
est omnipotens. » Totum quod hactenus dixit de
persona Filii, parum erat, nec sufficiens ad salutem
credenti vel confitenti. Quid enim illic offenderet
Cherintum, Hebionem sive Arium aut alium
quemlibet divinitatis Christi inimicum haereticum;
testem fidelem, primogenitum mortuorum, id est,
primum resurrexisse a mortuis Dominum Jesum,
et principem esse regum terrae, eumque nos dilexisse

et lavisse nos a peccatis nostris in sanguine
suo, et venturum esse cum nubibus, scilicet ad judicandum
vivos et mortuos? Haereticus quoque
quilibet ejusmodi concederet, et confiteretur, sed
eumdem esse Deum, Deo Patri coaequalem, sive
initio cum Patre, vel in Patre manentem, non confiteretur.
Recte igitur illa dixisse non contentus,
addit istud quod summum est, in quo fides Christiana
consistat, velut supremo gradu de Christi
divinitate sublimiter aeque ut de patre sentiens,
sicut dignum est, et dicens in persona ejus, ut videlicet
majori tonitru, quae contradicunt illi ranae
loquaces, conterantur. « Ego sum α et ω, principium
et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui
erat, et qui venturus est omnipotens. » Haec enim

dicens, sive dicentem illum inferens, Patri coaequat,
de quo idem supra dixerat, « qui est, et qui erat, et 358
qui venturus est. » Quid dixerit, quid intelligi
velit per α et ω confestim exponit dicendo:
« principium et finis. » Duae namque litterae Graecorum,
quibus et cujus linguae Ecclesiis hunc librum
scripsit; duae, inquam, litterae illius linguae
summa et ultima istae sunt α et ω Ut ergo dubium
non sit, quale, vel cujus rei principium sit vel finis,
per α commoniti, quae littera, ut jam dictum est,
Graeci alphabeti prima est, ad sacrae Scripturae
exordium respiciamus, ubi scriptum est: « In principio
creavit Deus coelum et terram [(Gen. I)] , » et
per ω quae ultima est, item commoniti, ad finem
ejusdem Scripturae in evangelico volumine respiciamus,

ubi scriptum est: « Et ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus, usque ad consummationem
saeculi [(Matth. XXVIII)] , » ut veraciter credamus, et
confiteamur hunc esse et principium, in quo omnia
facta sunt, et finem sive consummationem, qua omnia
restaurata et perfecta sunt.
Praeterea et illud sciendum, quia α unum ω autem
apud Graecos octingentos significant. Omnes enim
litterae apud Graecos verba componunt et numeros
faciunt, et sicut quaeque sunt ordine posteriores, ita
suis characteribus numeros titulant ampliores. Prima,
ut jam dictum est, littera α unum, ω significat
octingentos. Et in hoc nimirum pulchritudo mysterii
magna et delectabilis est, quia videlicet qui in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.