PL 17, col. 494

Commentaria in Epistolam ad Timotheum Secundam (Ambrosiaster), J. P. Migne

quae placita sunt, suadent illis foeda et illicita; cupidae
enim sunt discendi, cum judicium non habeant
probandi: hoc est semper discere, et veritatis scientiam
non habere.
[(Vers. 8, 9.)] Quemadmodum autem Jannes et
Mambres restiterunt Moysi; ita et hi resistunt veritati,
homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Sed non
proficient amplius; ignorantia enim eorum evidens erit
omnibus, sicut et illorum fuit. Exemplum hoc de
apocryphis est [(Exod. VII, 1 et seq.)] ; Jannes enim et
Mambres fratres erant magi vel venefici Aegyptiorum,
qui arte magiae suae virtutibus Dei, quae per Moysen
agebantur, aemulatione commentitia resistere se
putabant. Sed cum Moysis virtus in operibus cresceret,
humiles facti, confessi sunt cum dolore vulnerum

Deum in Moyse operatum. Unde similiter et
hos non amplius proficere in impietate assertionis
suae dicit; quia imperitia eorum palam fiet et seductio:
et licet inviti, confitebuntur tamen suam
imperitiam in ultimo.
[(Vers. 10, 11.)] Tu vero assecutus es doctrinam meam,
institutionem, propositum, fidem, longanimitatem,
dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones.
Eorum vult esse aemulum, quae enumerat; haec enim
in ultimo non ad poenitentiam, sed ad laetitiam
proficient.
[(Vers. 12, 13.)] Qualia mihi facta sunt Antiochiae,
Iconio, et Lystris, quales persecutiones sustinui: et
ex omnibus liberavit me Dominus. Sed omnes qui
volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

Nequam autem homines et deceptores proficient
in pejus: ipsi errantes atque alios erroribus involventes.
Ideo quae et quanta passus sit, memorat;
ut auxilia Dei ostendat, quibus defendit et tutos
praestat servos suos ab impudentia Satanae: ut securos
illos faciat, et erigat, ne timeant quae irrogari
possunt a perfidis: sed in persecutione alacres sint,
certi quia omnes qui in Christo recte conversantur,
odio habentur etiam a corporis sui membris. Mali
autem in deterius proficiunt, dum vident multos sibi
dare assensum, ita ut caeteros in errorem mittant.
Dum enim sciuntur esse mali et deceptores, et nihilominus
florere et prosperari in mundo, attrahunt
quosdam, ut imitatores eorum efficiantur, non

solum in propriis erroribus puniendi; verum etiam
in horum, quos exemplo suo deperdunt.
[(Vers. 14, 15.)] Tu vero persevera in his, quae
didicisti, et quae tibi credita sunt, sciens a quibus didiceris,
et quia ab infantia sacras litteras 311 nosti, quae
possunt te erudire ad salutem. Multum prodesse significat
veteris Testamenti habere notitiam; ipsas
enim sacras litteras dicit, quae Christi personam
insinuant, et incarnationem ejus ad salutem hominum
redimendam declarant. Hortatur autem eum,
ut in his proficiat; antiquitas enim haec robur est
novitatis, sciens quia a quo didicit, firma est auctoritas;
signa enim et prodigia vidit facta per eum,
quibus omnis sermo succumbit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.