PL 17, col. 644
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
cum exultatione redeuntes, gloriantur apud Dominum
sibi etiam daemonia esse subjecta. Recte igitur
comparantur palmis, qui palmarum praemio diaboli
exstitere victores.
SERMO XXI. De sancta Quadragesima V.
Prima hujus sermonis verba nobis indicant eum ejusdem,
cujus duo superiores, parentis esse. Non mirum
autem quod cum agnoscat jejunii esse 40 dies,
eos tamen 42 mansionibus Israelitarum comparaverit;
quippe quod eadem comparatio, ut jam diximus,
jam tum fuerit usurpata, cum 36 tantum diebus quadragesima
constabat. Quod autem dicitur id moris
esse, ut stationes appellarentur iidem dies, ex Tertulliano
lib. de Orat. sub finem lib. de Jejun. et
lib. de Cor. Milit. sumptum videtur: non secus ac
Jonathae hic facta mentio ex Hieronymo, lib. Adv.
Vigil. cap. 10, et Cassiano Collat. 21, cap. 29.
1.
Intellexisse vos credo, fratres, cur haec nostra
jejunia illis mansionibus comparaverim, in quibus
populus Israel tamquam in procinctu quodam positus
Pharaonem regem quotidiano labore superavit,
et ab inimicis suis quasi quibusdam castris mansionum
sese statione defendit; ita ut quicumque ex
illo comitantium numero diurnae stationis spatia
non confecit, aut Pharao illum occupaverit, 418
aut solitudo pervaserit. Sic ergo et nos propositum
nobis quadraginta dierum iter debemus omni labore
conficere, et quibusdam quasi castris nos jejuniorum
devotione munire; castra enim nobis sunt nostra jejunia,
quae nos a diabolica oppugnatione defendunt.
Denique stationes vocantur, quod stantes et commorantes
in eis, inimicorum insidias repellamus. Castra
enim sunt jejunia christianis, a quibus si quis
aberraverit, ab spiritali Pharaone invaditur, aut
peccatorum solitudine devoratur. Peccatorum autem
solitudinem patitur, qui deseritur a societate sanctorum.
2.
Murus igitur quidam est christiano jejunium,
inexpugnabilis diabolo, intransgressibilis inimico.
Quis enim umquam christianorum jejunavit, et captus
est? quis sobrius mansit, et victus est? Temulentum
aggreditur diabolus, luxuriosum oppugnat
inimicus. Ubi autem jejunium viderit, fugit, metuit,
pertimescit; terretur pallore ejus, debilitatur inedia,
infirmitate prosternitur: prosternitur, inquam,
infirmitate; quia christiana infirmitas fortitudo est.
Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc fortior sum [(II Cor. XII, 10)]
.
Sed quaeret aliquis, quemadmodum
sit fortis infirmitas? Tunc est fortis infirmitas,
quando caro tabescit jejuniis, anima puritate pinguescit.
Quantum enim illi ciborum succus subtrahitur,
tantum huic justitiae virtus augetur. Tunc igitur