PL 17, col. 987

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

[(Psal. LXXV, 6)] .
Exsurge, frater, exsurge; et malesani
consilii pelle torporem: vigila, semper vigila,
et esto pro tua salute sollicitus, non ut dormias
desperatus. Cave nocturnum furem, ne domus tuae
perfodiat parietem, et meridianum jaculatorem sagittae
volantis evita; patet enim incursibus incauta
securitas, et facile dormienti subrepitur, ut lethaliter
feriatur. In vigilante fiducia est, in dormiente
nihil tutum: convenit sobriae menti somnum servum
habere, non dominum. Refugit hostis, quem non
invenerit dormientem: Et beatus servus erit, quem
adveniens dominus invenerit vigilantem [(Ephes. V, 14)]
;
quia dicit: Surge qui dormis, exsurge a mortuis [(Matth. XXIV, 46)]
;
et attinge Christum.
CAPUT XIV.--
Sed non audeo, inquies, orare,

quia me revocat conscientia; non enim semel, sed
saepius et frequenter erravi. At ego dicam: Si te
orandi revocat verecundia, peccandi desinat pertinacia,
et fiet beneficium timoris, non desperationis
causa, quod metuis. Revereri enim potestatem judicis
non erit verecundiae, sed pudoris; quia licet frequens
sit peccandi licentia, excusabilis tamen efficitur
conscientia, quam pertulit in peccati recordatione
timiditas. Exemplum Achab illius impiissimi
regis te doceat; hic namque Naboth Jezraelitae
vineam concupiverat, quod suae esset possessioni
confinis. Offert pretium, aut certe vicariam vineae
quantitatem: ille neglexit, asserens haereditariam se
rem nulla in alterum posse ratione transcribere.
Hac repulsa compunctus, tristis domum revertitur,

quod appetitus sui libido recidisset incassum. Tum
ejus mulier sacrilega Jezabel tristitiae mariti causas
requirit, quibus compenis, veluti saucio cordi ejus
fomitem consolationisi jecit: qua arte, compluribus
concinnatis falsitate calumniis consilio impurae mulieris,
Naboth innocens lapidatus occiditur. Funesti
voti sui mulier impleto flagitio, velut victrix ad maritum
ingreditur, interempti exitio narratura laetitiam:
quae ne sola teneretur in crimine, egit astutia
mulieris primitivae, ut maritum ad conscientiam sceleris
obligaret, et utrosque jugales conscios una
facinoris catena vinciret. Surge, inquit, posside vineam
Naboth Jezraelitae, qui noluit tibi eam dare
pretio; quia ecce mortuum est [(III Reg. XXI, 15)]
. At
ille dolens materiam se praebuisse mortis occisi,

facinoris nuntia perhorrescit, et mortis ejus causam
flebili dolore lucrificat: discissis enim regalibus indumentis
accingit se vestitu funereo, non tam
conscientiae reatui, quam poenitentiae primae cogitationis
attestans. Et factum est quomodo audivit, inquit, Achab quia mortuus est Naboth Jezraelites,
disrupit vestimenta sua, et accinxit se sacco
[(Ibid., 16)]
.
Vacare ergo potuit Achab effusi sanguinis culpa;
quia de concepto, non de parricidio egerat poenitentiam,
et remanserat in profana muliere impietas
homicidii, quae pretio quodam cruoris effusi putavit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.