PL 170, col. 20

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Dei judicium male peccato consepulti somno peccant.
Ad postremum illud notandum, quod quemadmodum
ex tempore gratiae plures praedicatores
missi, crebrius theologicis concrepant symbolis, habentes
donationes secundum gratiam, quae data est
eis [(Rom. XII)] , differentes ita signa praedicta quantitate
et sono differentia, quoties aliqua donationis
evangelicae festiva commemoratio fit, tumultuosius
tinniunt, et pertonant crebrius, et productius reboant,
ut dormientes in nocte, et ebrios [( « qui enim
dormiunt, nocte dormiunt, et qui enim ebrii sunt,
nocte ebrii sunt [I Thess. V] » )] ad laudem Dei quasi
violenter excitent. Et si non evincunt sic, ut eos
exsurgere cogant ad orandum, ne intrent in tentationem,
saltem secure dormire non permittant. Trinum

itaque solemnis diei classicum, id est matutinum,
vespertinum, et quod ad missae pulsatur initium, sic
imitetur evangelicus praedicatorum chorus, ut semper
praedicet lamentationes praesentis vitae, carmen
futurae, vae, gehennae!
CAPUT XVII. De ministerio altaris.
Jam nunc ad thesaurum summi sacramenti, scilicet
ad missae secretarium accedere, quotidiani cursus
ordo situs exposcit. Quod si mihi pervium fecerit
thesaurarius salutis atque ordinator charitatis, si
aperuerit clavis David, qui aperit, et nemo claudit,
claudit et nemo aperit [(Apoc. III)] , gratulari, et cantare
licebit animae meae, quod eam rex in cellam
vinariam introduxerit [(Cant. II)] . Hoc enim sacrarium

propitiationis est, hoc illud propitiatorium, in
quod versis vultibus duo cherubim [(Exod. XXV)] ,
id est duo Testamenta mutuo se aspiciunt. Nam quod
in Veteri Testamento promissum, praesignatum et a
longe salutatum, in Novo autem datum, revelatum
et palam est factum, hic praesentialiter exhibetur,
non in umbra, sed in veritate, non in figura, sed in
re [(Hebr. IX, X)] . Hic illud agitur, in quo noster
David insanire videbatur regi Achis, quando tympanizabat
pendens in cruce, et impingebat ad ostia civitatis [(I Reg. XXI)] ,
id est ad conclusa corda non
credentia sibi, quando ferebatur in manibus suis
tenens panem et vinum, et dicens: « Hoc est corpus
meum, hic est sanguis meus novum testamentum
[(Matth. XXVI; Luc. XXI)] ,
» quando defluebant salivae
in barbam, id est videbatur loqui infantilia, dicens:
« Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis
meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI)] .
» Fugit quippe ab illo populo suo, quem
nunc vocat Achis, id est quomodo est, eo quod dixerit:
« Quomodo potest hic nobis carnem suam dare
ad manducandum? [(ibid.)] Vocabat autem eum prius
Abimelech, id est patris mei regnum, et accepto regno
super verum Judam verumque Israel, nunc
mysticum sensum Paralipomenon, « indutus stola
byssina, vestitus Ephod lineo, » praecentor inclytus
choros ducit sacrificans, et subsilit coram arca foederis
Domini [(I Par. XV)] . O regem, o sacrorum
principem! Quid sibi vult tantum, tam clari capitis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.