PL 173, col. 1105

De ortu et obitu Justorum (Petrus diaconus), J. P. Migne

cum eo ad altarium stabat praedictam pecuniam
haberet, monuit.
XLIX. GUAYFERIUS
in Casino admirabilis vitae
monachus dictus est, qui amore coelestis regni civitatem
Salernitanam, e qua oriundus erat, relinquens,
Casinum advenit, atque sub sanctae religionis regula
omnipotenti Deo strenue servire studuit. Cumque
jam remunerationem laborum perennemque coronam
aeternus dare ei arbiter decrevisset, languore deprimitur;
qui in lectulo jacens extremum vitae spiritum
jam ad Dominum recessurus trahebat. Nonnulli
vero e fratribus circa lectum ipsius excubantes obitum
ejus orationum precibus munire coeperunt, cumque
in hujus mysterio rei diei maximam partem
protraxissent, surgens in medium Albericus diaconus

per Jesu Christi Domini nomen obtestari eumdem
Guayferium coepit, ut post suum e mundo recessum
qualiter susceptus quove in loco deputatus esset,
eidem apparens revelare curaret. Quo dicto, praedictus
frater ex hoc mundo recessit. Post non multos
autem dies idem Guayferius eidem Alberico per visionem
apparens, dixit ad eum: « In veritate scias
me ad vitam transisse aeternam. »
L. THEODEMARIUS
e Lemania provincia ortus,
Agnetisque imperatricis capellanus fuit. Hic igitur
cum relictis spretisque saeculi pompis Casinum peteret,
venit ad fluvium Viridem, qui secus Ciperanum
influit, quem cum transmeasset, famulum ejus
unda rapiens introrsum trahere coepit; quod ubi
advertit, se confestim ibidem in orationem dedit;

moxque ut ab oratione surrexit, famulum ejus unda
foras projecit. Cum autem Casinum venisset, sanctae
conversationis habitum, prout optabat, accepit.
Quantae autem religionis quantaeque perfectionis
ejus vita exstiterit, et in quantum Deo placuerit, in
sequentibus declarabitur. Quadam vero die cum sacrificium
omnipotenti Deo offerret, quidam claudus
eleemosynam petens advenit, cujus cum vir Dei manus
apprehendisset, confestim sanatus est. Nec hoc
silendum videtur, quod post missae celebrationem
aqua, quae de ejus manibus effluebat, in potum energumenis
data, sanabantur. Eodem praeterea tempore
episcopus Tranensis nepotem suum, Phocam
nomine, quem immundus acriter vexabat spiritus,

ad eum mittere studuit, rogans eum ut ob ejus liberationem
omnipotenti Deo preces fundere dignaretur:
super quem cum orationem fudisset, ab eo diabolum
effugavit. Illis porro temporibus Berengarius diaconus
Andegavensis sui nominis haeresim condidit, dicens
sacrificium, quod omnipotenti Deo offertur, esse figuram
non veritatem corporis Christi. Hoc ubi Romano
pontifici nuntiatum est, Dominum Jesum Christum
precibus pulsare admonuit, ut populum suo sanguine
redemptum ad viam dignaretur reducere veritatis.
Igitur dum omnes ob hoc Domini flagitarent clementiam,
supradictus Theodemarius hostiam Deo oblaturus
accedit; cumque ad consecrationem ventum
fuisset, praedictam oblationem in carnem repente
mutatam conspicit. Quod cum Romano pontifici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.