PL 182, col. 1049

Capitula haeresum Petri Abaelardi (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

640 I. Horrenda similitudo de sigillo aereo, de specie et genere ad Trinitatem.

« Cum sapientia Dei quaedam sit potentia, sicut
aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam
sapientiam ex divina potentia esse suum habere,
ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum
aereum dicitur esse quod est ejus materia; vel species
ex genere, quod quasi materia speciei dicitur
esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est
aereum sigillum, exigit necessario quod aes sit, et
ex eo quod est homo ut animal sit, sed non e contrario:
ita divina sapientia, quae est potentia discernendi,
exigit quod sit divina potentia, sed non
e contrario. » Et post pauca: « Benignitas ipsa, quae
hoc nomine quod Spiritus est demonstratur, non
est in Deo potentia sive sapientia. »
II. Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris.

« Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus
ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens;
differt in eo generatio ipsa a processione, quod is
qui generatur ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa,
ut dictum est, Sapientia hoc ipsum esse habeat, ut
sit quaedam potentia. » Et post pauca: « Spiritus
vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et
Filio, unde etiam Trinitas ipsa homousion, id est
unius substantiae, praedicatur, minime tamen ex
substantia Patris est aut Filii, quod esset ipsum ex
Patre vel Filio gigni: sed magis ex ipsis habet procedere,
quod est Deum se per charitatem ad alterum
extendere. Quodammodo etenim per amorem

unusquisque a se ipso ad alterum procedit, cum
proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem
habere dicatur, ut sibi ipsi benignus esset, sed
alteri: maxime autem Deus, qui nullius indiget,
erga seipsum benignitatis affectu commoveri non
potest, ut sibi aliquid ex benignitate impendat, sed
erga creaturas tantum. »
III. Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio.
« Hac ratione qua convincitur quod Deus Pater
tam bonum genuit Filium quantum potuit cum videlicet
aliter reus esset invidiae, clarum est etiam omnia
quae facit, quantum potest, egregia facere; nec
ullum commodum quod conferre possit, subtrahere

velle. » Et post pauca: « In tantum in omnibus quae
Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni
pretio potius quam voluntatis suae libito ad singula
facienda inclinari dicatur. » Item: « Ex his itaque
tam de ratione quam de scripto collatis constat, id
solum Deum facere posse quod aliquando facit. » Et
post pauca: « Qui si mala quae fiunt disturbare posset,
nec id etiam nisi opportune faceret, qui nihil
importune facere potest: profecto non video, quomodo
peccatis consentiens non esset. Quis enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.