PL 182, col. 1031

De baptismo (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde
quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod
miseras, non continuo ad me usque perlatum est,
sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi,
moram minime feci in rescribendo. Caeterum id brevius,
quam tua forte deposcebat intentio: sed non
plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen
ne te utcunque lateret quidquid super interrogatis
ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio,
et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere
cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes
certas, et congruas auctoritates, quibus facile
id possis. Is ergo, cujus me respondere assertionibus
jubes, et nomen taces, tibi noverit a me super

consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum,
etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum
nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed
enim si non confunditur acquiescere veritati, et
veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum
Dei tamen non oportet litigare, sed magis
patientem esse ad omnes [(II Tim. II, 24)] . Ideoque
non quaerimus pugnas verborum; novitates quoque
vocum juxta apostolicam doctrinam evitamus. Patrum
tantum opponimus sententias, ac verba proferimus,
et non nostra: nec enim sapientiores sumus
quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui
vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum
sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid

a nobis, tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex
Deo est
[(II Cor. III, 5)]
.
CAPUT PRIMUM. Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, « Nisi quis renatus, »
1.
Scribis itaque quemdam asserere nescio quem
(nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino
legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum [(Joan.
III, 5)]
, ex eo neminem absque eodem percepto
actualiter visibili sacramento, vel ejus vice martyrio,
ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud
quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret,
sed praeventus mortis articulo assequi quod
cuperet non valeret, tamen omnino damnari. Ubi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.