PL 182, col. 1073

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

1.
Semper quidem operae pretium fuit illustres
Sanctorum describere vitas, ut sint in speculum et
exemplum, ac quoddam veluti condimentum vitae
hominum super terram. Per hoc enim quodammodo
apud nos etiam post mortem vivunt, multosque ex
his, qui viventes mortui sunt, ad veram provocant
et revocant vitam. Verum nunc maxime id requirit
raritas sanctitatis, et nostra plane aetas inops virorum.
Quam sane inopiam super nos adeo invaluisse
sentimus, ut nulli sit dubium illa sententia nos feriri: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas
multorum
[(Matth. XXIV, 12)]
. Et ut suspicor ego, aut
praesto, aut prope est, de quo scriptum est: Faciem
ejus praecedet egestas [(Job XLI, 13)]
. Ni fallor, Antichristus

est iste, quem fames et sterilitas totius boni
et praeit, et comitatur. Sive igitur nuntia jam praesentis,
sive jamjamque adfuturi praenuntia, egestas
in evidenti est. Taceo vulgus, taceo vilem filiorum
hujus saeculi multitudinem: in ipsas Ecclesiae columnas
volo oculos leves. Quem mihi ostendas vel
de illorum numero, qui videntur dati in lucem gentium,
non magis de sublimi fumantem, quam flammantem? Et si lumen quod in te est,
inquit, tenebrae
sunt, quantae sunt tenebrae? [(Matth. VI, 23.)]
Nisi tu
illos forte (quod non credo) lucere dixeris, qui quaestum
aestimant pietatem; qui in haereditate Domini,
non quae Domini, sed magis quae sua sunt, quaeritant.
Quid dico, quae sua sunt? Perfectus sit et sanctus

etiam sua quaerens, suaque retinens, si ab alienis
cor manusque contineat. Meminerit tamen, qui sibi
usque huc forte pervenisse videtur, eumdem exigi
sanctitatis gradum et ab ethnico. An non milites
suis jubentur contenti forte stipendiis, ut salvi fiant? [(Luc. III, 14.)]
Magnum vero Ecclesiae doctori, si sit
sicut unus militum: aut certe (quod ad illorum improperium
propheta loquitur) sicut populus, ita et
sacerdos [(Isa. XXIV, 2)]
fuerit! O deformitatem! itane
summus merito reputandus erit, qui a summo corruens
gradu, haerebit vix infimo, ne abysso absorbeatur?
Quam rarus tamen iste ipse in clero? Quem
item das mihi contentum necessariis, contemptorem
superfluorum? Lex est tamen praefixa ab Apostolis
Apostolorum successoribus: Victum et vestitum habentes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.