PL 182, col. 175

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Domino H. Patri Flaviacesnis ecclesiae, et
fratribus qui cum eo sunt, fratres qui in Clara-Valle
sunt, salutem.
1.
Lectis litteris vestris, vestram Reverentiam
propter quemdam monachum qui apud nos est,
contristatam cognovimns. De qua vestra tristitia
nos quoque contristati sumus, timentes ne non sit illa
tristitia, de qua quibusdam dicebat Apostolus: Contristati
enim estis secundum Deum [(II Cor. VII, 9)]
.
Nam si secundum Deum esset, non usque adeo vos
commovisset, ut nos, etsi vobis ignotos, fratres
tamen vestros, et si placet amicos, quos necdum vel
praesentes verbo conveneratis, vel absentes scripto

praemonueratis, hac prima vice tam subito, tam
acriter argueretis. Miramini, ut scribitis, quod fratrem
Benedictum suscepimus; minamini nisi
eum vobis cito restituerimus. Proponitis nobis de
Regula, de noto monasterio monachum non suscipiendum [(Reg. S. Benedicti, cap. 61)] ,
pro constanti
scilicet habentes vestrum non esse ignotum. Sed
quid si aliis notum, dummodo nobis ignotum sit?
Etsi enim, ut verba ipsa 68 vestra ponam, religionis
vestrae se adeo fama effuderit, ut etiam Romae
ecclesiae vestrae habeatur notitia, nos tamen, qui
utique multum citra Romam positi sumus, nescio
quo pacto ita praeteriit, ut ne uniusquidem vestrum,
abbatis scilicet vel monachorum, non ipsius vestrae
habitationis, non religionis ac conversationis, usque

ad hoc tempus vel tenuem notitiam habuerimus,
sed nec aliquam aliquando mentionem nobis de
vobis factam fuisse meminimus. Nec tamen mirum,
quia et multis terrarum spatiis, et diversis provinciis,
et dissimilibus linguis ad invicem distamus;
nec solum episcopatibus propriis absumus,
sed etiam in eodem archiopiscopatu non degimus.
Putamus autem quod non de cuicumque notis,
sed tantum de nobis notis monasteriis monachos
suscipere prohibemur; alioquin, cum nullum
monasterium sit quod alicui notum non sit, nullum
nobis relinquitur de quo quis regulariter suscipiatur.
Quomodo ergo illud implebitur quod a beato Benedicto
vel praecipitur vel permittitur, peregrinum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.