PL 182, col. 803

De consideratione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Profecto omnis qui male agit, odit lucem
[(Joan. III, 20)]
.
Sed dico: nunquid non poterunt
declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non
omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebrae eam
non comprehendunt
[(Id. I, 5)]
. Videt tenebras Lux,
cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim
a tenebris ipsa videtur, quia tenebrae eam non comprehendunt
(77). Et videntur ergo, ut confundantur:
et non vident, ne consolentur. Nec modo a luce:
et in luce videntur. A quo, vel quibus? Ab omni
vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio
multa. At nullus de tanta numerositate spectantium
molestior oculus suo cujusque. Non est aspectus,
sive in coelo, sive in terra, quem tenebrosa conscientia
suffugere magis velit, minus possit. Non

latent tenebrae vel se ipsas. 456 Se vident quae
aliud non vident. Opera tenebrarum sequuntur illas,
nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris
quidem. Hic est vermis qui non moritur, memoria
praeteritorum. Semel injectus, vel potius innatus
per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps
avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque
pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vitam.
Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem.
Horreo incidere in manus mortis viventis, et
vitae morientis.
26.
Haec secunda mors, quae nunquam per occidit,
sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut
non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus,

Cadite super nos; et collibus, Operite nos [(Luc. XXIII,
30)]
, qui nisi mortem mortis beneficio aut finire,
aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem,
ait, et non veniet [(Apoc. IX, 6)]
. Intuere id clarius.
Constat immortalem animam esse, nec aliquando
absque sua memoria vivere, ne non animam aliquando
esse contingat. Itaque durante anima, durat
et memoria. Sed qualis? Foeda flagitiis, horrida
facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida et
neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt.
Transierunt a manu, sed non a mente. Quod
factum est, factum non esse non potest. Proinde
etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum
manet. Non transit cum tempore, quod tempora

transit. In aeternum ergo necesse est cruciet,
quod perperam te egisse in aeternum memineris.
Experiri erit hoc veritatem vocis illius: Arguam
te, et statuam contra faciem tuam [(Psal. XLIX, 21)]
.
Dominus locutus est, cui omne adversum et sibi
adversari necesse est, ut sit sera querela: O custos
hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus
sum mihimet ipsi gravis? [(Job VII, 29.)]
Ita est,
o Eugeni. Non potest Deo esse contrarium quid, et
sibimet cohaerere, sed qui arguetur a Deo, arguetur
et a se ipso. Non est sane jam tunc quod aut veritatem
dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima
declinet, membris avulsa corporeis, et in sese collecta.
Quo enim id valeat, sopitis conclusisque in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.