PL 182, col. 809
De moribus et officio episcoporum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Domino venerabili HENRICO, Senonensium archipiscopo,
frater BERNARDUS, si quid postest peccatoris
oratio.
Placuit Praestantiae vestrae novum aliquid a nobis
dictatum requirere. Gravamur pondere dignitatis,
sed dignationis munere gratulamur. Et blanditur
petentis favor, et petitionis terret exactio. Qui enim
nos sumus, ut scribamus episcopis? Sed rursum qui
sumus, qui non obediamus episcopis? Unde dare,
inde et negare compellor quod postulor. Scribere
tantae altitudini, supra me est: et eidem non obedire,
contra me. Utrobique periculum; sed in ea
parte majus imminere videtur, si non obediero. Hac
itaque exiens qua minus apparet, facio quod jubetis.
Dat quippe ausum ipsius dignitatis dignanter indulta
familiaritas, et excusat praesumptionem auctoritas
imperantis.
CAPUT PRIMUM. Arduum ac periculosum esse munus episcopi; ideoque ei bonis consiliariis opus.
1.
Igitur ex quo regni coelorum claves Deo auctore
vobis traditas suscepistis, ac juxta ritum fortis
illius mulieris, manum mittere coepistis ad fortia [(Prov. XXXI, 19)] ,
si qua vos aut egisse quae non
deberetis, ant pertulisse quae nolletis audivimus, et
illa agentem doluimus, et condoluimus haec patienti.
Inter haec autem ego recordabar illorum versiculorum: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem
in aquis multis, ascendunt usque ad coelos,
et descendunt usque ad abyssos. Anima eorum in malis
tabescebat; turbati sunt; et moti sunt sicut ebrius,
et omnis sapientia eorum devorata est
[(Psal. CVI, 23,
26, 27)]
. Et ideo non judicabam, ut assolet; magis
quippe ad compassionem me provocabat hujuscemodi
cogitatio: Si, inquam, tentatio est cujuscunque
hominis vita super terram [(Job VII, 1)] , quantis
putatis periculis patet vita pontificis, cui omnium
necesse est ferre tentationes? Si ergo latens in caverna,
et quasi sub modio, non quidem lucens, sed
fumigans, ventorum tamen impetus nec sic declinare
sufficio, sed continuis tentationum variisque fatigatus
impulsibus, instar vento agitatae arundinis, hac
illacque circumferor: quid positus supra montem,