PL 188, col. 1669

Regula ordinis militaris Avisii (Joannes Cirita), J. P. Migne

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris
et Filii et Spiritus sancti. Deus unus verus et
essentia inseparabilis. Nos Joannes Cirita, abbas
Sancti Joannis et Guiscardus monachus ejusdem
coenobii, in praesentia nobilissimi regis Aldephonsi
aliorumque virorum suae curiae, de consensu et
auctoritate domini episcopi Hostiensis nunc per totam
Hispaniam legati a latere, in honorem Dei et
Patris nostri Benedicti gloriamque nostrae reformationis
Cisterciensis, et ut Christi fideles ab incursu
Maurorum liberentur, constituimus et ordinamus
militiam equitum, quibus munus sit religionem
defendere in bello, charitatem exercere in
pace, castitatem servare in toro et terras Maurorum
continuis incursionibus vastare et habitum

portare signum religionis prae se ferentem: caputium
scilicet, parvae magnitudinis cum scapula
taliter facta, quod in conflictu pugnantes non impediat.
Circa colorem caeterarum vestium non causentur,
sed circa temporis opportunitatem sint omnia.
Scapulla vero semper sit nigri coloris.
In bello habeant loricas, et enses, et lanceas juxta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.