PL 192, col. 1272

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

corpus, ipse sanguis Christi conficitur; non incipit,
non nascitur, sed quod totum manet in dextera
Dei Patris, totum est in manu sacerdotis, totum in
ore sumentis, unum in multis, idem in diversis.
Munus hoc inaestimabile, donum hoc incomparabile
datum est universali Ecclesiae matri nostrae in illo
sacro convivio paschalis coenae. Frustra igitur proditor
Judas Dominum Jesum Judaeis vendebat, quem
largitione divina sub aeterno munere mater Ecclesia
semper habendum susceperat. Frustrati sunt
ergo et ille vendens proditor, et perfidus emptor: Vicit
enim leo de tribu Juda, radix David [(Apoc. V,
5)]
; lapis excisus de monte sine manibus [(Dan. II,
34)]
. Deus et homo, de virgine natus, et humano
genere sine manibus, absque carnis amplexibus,

Deus et homo unus Jesus Christus, per omnia nobis
absque peccato similis factus, pro nobis hostia
salutaris, reconciliatio generalis, oblatus in cruce
Deo Patri, fideles suos pariter omnes tam defunctos
quam viventes a peccato redemit, a reatu purgavit,
a poena gratanter absolvit. Patriarchas et prophetas,
et quoscunque titulo fidei praesignatos a
mundi exordio, Christus pontifex noster et sacerdos,
ab inferis sua morte redemptos eduxit, resurgendo
levavit, ascendendo glorificavit.
Sedens itaque ad dexteram Dei Patris seipsum
absque detrimenti perpessione, absque omnimoda
detritione donat in altari, per officium sacerdotis,
viventibus suis fidelibus in remissionem peccatorum,
defunctis sanctis, vel intra Ecclesiam absolutis,

in explationem poenarum; et utrisque in vitae
perennis alimentum. Ego, inquit, sum panis vivus
qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc
pane vivet in aeternum; et: Panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita [(Joan. VI, 51-52)]
. Haec
est viva hostia, quam Dominus noster Jesus Christus
et ipse Deo Patri pro nobis obtulit, et nos more
debito offerre mandavit. Hoc, inquit, facite in meam
commemorationem [(Luc. XXII, 19)]
. In ejus equidem
commemorationem hoc ipsum facimus, dum quemadmodum
et ipse fecit, et nos facere praecepit, pro
defunctis fidelibus, vel adhuc in praesenti degentibus,
in ara Dominica quotidie ipsum immolamus.
In omni namque missa quam facimus, Agnum, qui

semper vivit, qui tollit peccata mundi, et immolando
sumimus, et sumptum non consumimus. Ego sum,
inquit, panis vitae, etc. Ego sum
panis vivus, non sicut manna in deserto [(Joan.
VI, 48, 51)]
, quod calorem solis ferre non
poterat, quod in Sabbato non apparebat, de quo
dicit: Patres vestri manducaverunt in deserto manna,
et mortui sunt [(ibid., 31)]
. Patres mali, patres
increduli, et corpore et anima pariter mortui. Non
erat eis remedium contra mortem manna comestum.
Vera enim et sola contra mortem medicina,
qui ait: Ego sum resurrectio et vita [(Joan. XI, 25)]
. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem
habet vitam aeternam
[(Joan. VI, 55)]
. Amen.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.