PL 192, col. 1273

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Satana saeviente contra veritatem fidei Catholicae
lux vera procedit, et Spiritus sancti gratia clarior
innotescit, loquitur veritas, mendacium cadit. Fiunt
sacramenta, peccatum deficit. Fons patens in domo
David toto orbe diffunditur, baptizantur homines
et salvantur. Coeli aperti sunt et virtutes operantur.
Desponsatur Ecclesia Christo, induitur virtute ex
alto. Episcopi sponsalia praeparant, et septiformis
gratiae Spiritum donant. Regali chrismate signatur
Ecclesia, stat regina a dexteris sponsi in veste deaurata,
charitatis splendore corusca. Huic autem
sponsae tam illustri, tam speciosae, paratur coena
paschalis in aula sapientiae; ibi vitulus saginatus
integer, et perfectus agnus anniculus, plenus et

immaculatus, cum omni suavitate, dulcissimo sapore,
gratissima dilectione percipitur. Cibus iste
non terrenus, sed super coelestis esse dignoscitur,
ex eo et per eum, et in ipso vita, et aeternitas,
et beatitudo percipitur. Est enim cibus iste non
transitorius, sed quotidianus, sed sempiternus,
semper totus, semper vivus: isto vivunt angeli in
coelis, et beati sunt; isto vivunt homines in terris,
et sancti sunt.
Est namque cibus iste verbum non transitorium,
sed aeternum non mutabile, sed idipsum apud
Deum Deus Verbum, apud nos Verbum caro factum,
et habitavit in nobis: Et vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum

gratiae et veritatis
[(Joan. I, 14)]
; et: Nos de plenitudine
ejus omnes accepimus [(ibid., 17)]
: omnes videlicet
episcopi, diaconi, subdiaconi, acolythi, exorcistae,
lectores, ostiarii, et caeteri sub corona clericali;
principes quoque et potestates hujus terreni
moderaminis, et reliqui nomine Christiano signati.
Episcopi toto terrarum orbe dispositi funguntur
vice Christi, et principaliter aedificant domum
Dei. Sicut enim summus pontifex et universalis
episcopus noster Jesus Christus, ex omnibus discipulis
suis elegit duodecim, quos caeteris praeferens
apostolos nominavit, quos etsi puros homines, sui
tamen officii fecit esse consortes, et divinae magnificentiae
compotes: ita quoque ipsorum in episcopali
gratia successores praesules sive pontifices excellentia

singulari praeeminere fecit, ut more apostolico
sanctum donent Spiritum his, quibus rite
manus imponunt. Qui autem ordine censentur inferiori,
ut presbyteri, diacones, et caeteri gradu
canonico in Ecclesia promoti, habent utique Spiritum
sanctum, quo bene vivunt, et in Ecclesia
Dei pro officio die deserviunt; sed aliis quem acceperunt
sanctum dare Spiritum manus impositione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.