PL 192, col. 1274

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

non possunt. Soli hoc episcopi a Domino speciali
praerogativa susceperunt, quod praecellenti opere,
ipsum quem habent Spiritum sanctum, ipso donante
qui dedit, donant et aliis, quibus ex officio
pontificali, fusis precibus ad Dominum, pie manus
imponunt.
Mirandum quippe miraculum omni veneratione
dignum, non tamen novum, non quidem est insolitum,
sic nempe olim Dominum egisse legimus
de Moysi Spiritu in libro Numeri: Et dixit Dominus
ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros
de senibus Israel, et duces eos ad ostium tabernaculi
foederis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam,
et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque
eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus

graveris [(Num. XI, 16, 17)]
. Venit igitur Moyses, et
narravit populo verba Domini, congregans septuaginta
viros de senioribus Israel, quos stare fecit circa
tabernaculum; descenditque Dominus per nubem, et
locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in
Moyse; et dans septuaginta viris. Cumque requievisset
Spiritus in eis, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt [(ibid., 24, 25)]
.
Solus quippe Moyses
sanctum acceperat Spiritum, quo regere poterat
commissum sibi a Domino populum. Ipsum itaque
Moysi Spiritum, non humanum esse sentias, sed
divinum; Deus enim erat Spiritus quem a Domino
Moyses habuit, quem a Moyse sumptum mentibus
aliorum Dominus infudit: erat quidem in Moyse

Spiritus Domini, qui et datus est aliis, quos more
divino replevit; totus in Moyse, totus in illis. Moyses
ipse hunc Spiritum fatetur esse divinum, ubi
mox respondit, dicens: Quis tribuat ut omnis populus
prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum [(Num. XI, 29)]
.
Ipse etiam Moyses pontifex et sacerdos
Domini, super Josue ministrum suum manus
imposuit, eique Spiritum sanctum dedit. In
Deuteronomio legis: Josue vero filius Nun, repletus
est Spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum
manus suas: et obedierunt ei filii Israel, feceruntque
sicut praecepit Dominus Moysi [(Deut. XXXIV, 9)]
. Iste
est Moyses qui Aaron primum sub lege pontificem,
et filios ejus consecravit, eisque Spiritum sanctum
ad agenda divina mysteria pontifex ipse et

sacerdos mirifice dedit. De ejus sacerdotio Psalmista
sic ait: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus;
et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus [(Psal.
XCVIII, 6)]
.
Elias quoque, si bene recolo, non solummodo
Spiritum sanctum habuit, sed etiam Eliseo dedit: Oro,
inquit Eliseus Eliae, oro ut spiritus tuus auplex
fiat in me [(IV Reg. II, 9)]
. At ille: Si videris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.