PL 192, col. 1275

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

inquit, quando tollar a te, erit quod petisti [(IV Reg. II,
10)]
. Ad hoc Eliseus perstitit, vidit et accepit.
Proinde filii prophetarum ita dixerunt: Requievit
spiritus Eliae super Eliseum [(ibid., 15)]
. Unde
et Eliseo sicut prius Eliae subditi permanserunt.
Ubi autem venit plenitudo temporis, in qua misit
Deus Filium suum pontificem, et episcopum secundum
ordinem Melchisedech in aeternum, effusa est
a sede majestatis superabundans, et largiflua septiformis
gratia Spiritus sancti; ex quo pontificalis
auctoritas, et episcopalis dignitas plenius excrevit [(Gal. IV, 4)] .
Hinc Petro ait: Tu es Petrus, et
super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam [(Matth. XVI, 13)]
.
Est enim et Petrus in ea, et ipsa
in Petro, episcopus in Ecclesia, et Ecclesia in episcopo.

Est episcopus Ecclesiae fundamentum, quia
per episcopum habet Ecclesia Spiritum sanctum.
Est episcopi conficere chrisma sacrum, oleum sanctum,
oleum infirmorum; consecrare basilicas Dei
et altaria, calicem et corporalia, officiales et eorum
vestes et omnia Ecclesiae instrumenta. Baptizatos
confirmare, caesares et reges sacrare. De petra ista,
super quam fundata est mater Ecclesia, sub pastorali
virga bis percussa, ad amorem Dei et proximi
excitata, fluunt aquae largissime, aquae salutares,
aquae vivae: Qui biberit, inquit, aquam, quam ego
dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [(Joan. IV, 13)]
.
Et alibi: Qui in me credit, flumina
de ventre ejus fluent aquae vivae: hoc autem dicit de

Spiritu quem accepturi erant credentes in eum [(Joan.
VII, 38, 39)]
. Cum, inquit, venerit Spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem [(Joan. XVI, 13)]
.
Quod itaque non potest solus homo scire sensu
suo, potest homo plenus Spiritu sancto: secundum
hoc ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo,
nota feci vobis [(Joan. XV, 15)]
. Nota in Spiritu veritatis,
nota in plenitudine charitatis. Talibus datum
est nosse mysterium regni Dei [(Marc. IV, 11)]
. Ne
quis autem praesumat eos non audire, vel eorum
praecepta cassare, dixit: Qui vos audit, me audit;
et qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit,
spernit eum qui misit me [(Luc. X, 16)]
. Et alibi: Non,
inquit, vos estis qui loquimini, sed Spiritus
Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X,

20).
Habentes igitur a Domino Spiritum veritatis
scientes mysteria regni Dei, sicut a Domino Jesu,
pariter apostoli susceperunt, sic per orbem terrarum
tenenda posteris mandaverunt. Post apostolos
enim secuti sunt viri apostolici, pontifices et episcopi,
qui virtute coelesti semper aedificant domum
Christi quam sustentant septem columnis. Septem
enim sunt gradus illi perutiles et necessarii, ad sustentandam
et conservandam domum Dei manu
pontificis perornati gratia septiformi. Hi sunt secundi
ordinis viri, scilicet presbyteri, et post eos
Levitae seu diaconi; exinde subdiaconi, acolythi,
exorcistae, lectores, ostiarii, pro officiis ab episcopo
sibi delegatis. Isti si absque nutu episcopi, vel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.