PL 192, col. 1276

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

contra episcopum agere praesumunt, a septenario
numero decidunt, a septem columnis praetaxatis
resiliunt, a domo sapientiae prolapsi pereunt.
Sed, his omissis, coepta teneamus, et de
septem columnis Ecclesiae Dei aliqua sub brevitate
dicamus.
CAPUT II.
Primum de presbyteris, quos episcopi, invocato
Spiritu sancto, consecrant ad conficienda corporis
et sanguinis Domini sacramenta prout ipse Dominus
in coena paschali fecit, et fieri mandavit, fieri
tantum ab episcopis, et sacerdotali presbyterio sacratis.
Hujus officii praecellens potestas, et potestatis
praecelsa dignitas, non angelis, non cuilibet
supernorum civium majestati collata est. Deus

homo eam homini dedit, non ope humana, sed coelesti;
non acquisitione meriti, sed electione pietatis,
ex dono Spiritus sancti gratanter accepti, quo
consecratus ad hoc opus in Christo meruit, ut
prorsus idem ipsum efficiat in altari quod Christus
fecerit manibus suis in coena paschali. Quapropter
manus illae, manus ad hoc sacratae, quibus Christi
corpus et sanguis in altari sacro habet confici, manus
utique sunt Christi, quibus offertur Patri Filius,
qui tollit peccata mundi, et defunctos fideles
liberata poenis, et aeternae beatitudinis participes
facit.
Consecratus itaque sacerdos stat, vice Christi
coram Patre summo Dei et hominum mediator,

dum sacramenta ineffabilia desuper apertis coelis
profert et elevat ab altari, quibus Ecclesiae filios
participes communione facit, dum in Spiritu sancto
quem accepit, et poenitentibus peccata dimittit, et
Deo reconciliat quos absolvit. Praefulget in hoc
opere Spiritus sapientiae quo in eis sanctificatur
nomen Patris, sicut in oratione Dominica precatur
quisque fidelis [(Matth. VI, 9)] , fiuntque pacifici,
ideoque beati censentur, quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 9)]
.
Pacificant isti in vita praesenti
Deum homini, pro ordine suo sacramentis rite celebratis,
suisque meritis, et manibus suis coelesti
medicamine plenis.
Sciendum est itaque, et omni praedicandum veneratione,
quia Spiritus sapientiae sanctificat eos

Patri nostro Deo in filios, non quoscunque, sed pacificos,
ideoque beatos, et in praesenti saeculo, et in
futuro.
CAPUT III.
Post presbyteros autem consecrantur Levitae seu
diaconi manus impositione pontificis, ut in Ecclesia
Dei praesto sint altari, dum in eo fiunt sacramenta
corporis et sanguinis Domini. Qui licet non
agant ipsi consecrationem, tamen suscipiunt a consecratore
dispensationem veri corporis et sanguinis
Jesu Christi. De manu namque pontificis, seu presbyteri,
suscipiunt quo se et alios munifica largitione
alimento vitali reficiunt, et bona Ecclesiae sub episcopi
voluntate disponunt. Sunt oculi pontificum
et presbyterorum, ut in quantum possunt quietem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.