PL 192, col. 1277

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

et pacem eos habere faciant, qui peragendis sacramentis
invigilant, qui docere populos, et orare
quietius elaborant.
Praefulget in hoc opere Levitarum seu diaconorum,
Spiritus intellectus, quo et sacramenta quae
dispensant intelligunt; quo res sibi commissas pie
disponunt; quo praedicatoribus Verbi Dei pacem
et quietem, removendo perturbatores et inquietos,
pro posse suo faciunt. Hi perornati castitate, et
beati mundo corde, quaerunt regnum Dei, dum per
diaconias suas episcopis viam doctrinae faciunt, et
de singulis episcopo quae norunt, certius innotescunt.
Et hos etiam evangelistas esse pontifices
statuunt, et hi vices pontificum diligenter exsequi
pro ordine suo satagunt.
Hi nimia charitate sua promerentur cum Stephano
videre Filium hominis stantem a dextris
Dei. Hi quoque in celebratione Dominicae missae dum
sanctum Evangelium pronuntiant praesenti Ecclesiae,
respondetur eis, Gloria tibi, Domine, consona
fidelium voce.
CAPUT IV.
Post diaconos autem subdiaconi promoventur,
quibus, oratione praemissa, ab episcopis cura imponitur,
ut obedientes pareant Levitis, atque presbyteris,
et praeparent sacrata vasa in quibus conficitur
corpus et sanguis Christi. Praeparent pro
more panem, et vinum, et aquam, et vasa his
convenientia: pallas quoque altaris, et prandea
[ al. brandea], prompta sollicitudine et diligentia.
Hi dum ab episcopo consecrantur, proponitur eis
sermo continentiae et castitatis. Si vero castitatem
deinceps se tenere proposuerint, tunc episcopus dat
eis tenere calicem Domini in manibus suis, ut ab
ea die intendant calici Domini cum humilitate et
castitate.
Apparet in hoc opere Spiritus consilii quem
specialiter accipit, dum consecratur oratione pontificis,
quo suscepto servare seipsum mundum et
castum intendit, et praeparare se mysteriis, et mundata
praesentare vasa sacramentis. Isti quidem de
seipsis minime praesumunt, sed voluntatem suam
voluntati Domini supponunt, et humiliter dicunt:
Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra
[(Matth.
VI, 11)]
: sicut in spiritualibus Patribus nostris, sic
et in nobis eorum filiis adhuc terrenis, adhuc decertantibus
contra concupiscentias carnis. Fiunt
isti misericordes ex hoc fiducialius misericordiam
a Deo postulantes.
CAPUT V.
Post subdiaconos sequuntur acolythi ab episcopis
ordinati, ut in Ecclesia Dei ferant urceola, aquamanilia,
manutergia officio convenientia, ut ante
faciem Evangelii praeferant ipsi luminaria accensa,
cerogerulis diligenter imposita; ita ut in ipsis appareat
quod verae fidei lumine, quod spei certissimae
splendore, quod charitatis ardore justitiam regni
Dei, per Evangelium declaratam, et ipsi quaerant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.