PL 192, col. 1278

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

et alios ad quaerendum sui luminis exemplo commoneant;
et exinde tam seipsos, quam et alios ad
percipienda sacramenta fortiter esuriendo perducant.
Apparet in hoc opere Spiritus fortitudinis, quo
inter procellas aereae potestatis, et tempestates saeculi,
jam fidei lumine vivunt, jam spe proficiunt,
jam charitate persistunt. Hi quoque in hoc beati
sunt, quia esuriunt et sitiunt justitiam [(Matth. V,
6)] , quia panem nostrum quotidianum semper vivum,
semper integrum in altari Dominico pie degustant.
CAPUT VI
Post acolythos exorcistae sequuntur, qui ab episcopis
consecrantur. Exorcistas benedictio pontificalis

imperatores facit, non emolumenti terreni,
non potentiae carnalis, sed ex virtute Dei, qua Satanam,
et omnem nequitiam ab energumenis et
quibusque daemoniacis, invocato nomine Jesu, praemissa
oratione facta ex sufflatione, propellunt; ut
ad baptismi sacri gratiam, et ad percipienda sacramenta
pervenire valeant.
Apparet in hoc opere Spiritus scientiae, ne hoc
sibi attribuant, ne inde superbiant, sed sciant quid
fuerint per naturam, quid meruerint per culpam, et
quid ipsi ab episcopo consecrati possint facere per
gratiam. Sunt beati qui lugent suos in quibus ante
fuerant a bono defectus [(Matth. V, 5)] , ad mala prolapsus,
sed consolantur in Domino Jesu Christo,
qui eos a malis eruit, et imperatores super Satanam,

ad propellandam ejus nequitiam potenter effecit.
Bene igitur bene isti primum pro seipsis misericordia
superna redemptis, deinde pro illis, quos
potestate sibi a Deo collata eruunt a daemonum nequitiis,
humiliantur sub potenti manu Dei, dicentes
voce supplici: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI, 12)]
.
In hoc Spiritu scientiae eis praesto est quod, licet
pro officio sint imperatores, sciunt tamen pro fragilitate
sua esse peccatores.
CAPUT VII.
Post exorcistas lectores ab episcopis benedicuntur,
ut in Ecclesia Dei legant, jubente episcopo, vel

in praesentia sua, vel alibi legant verba Veteris ac
Novi Testamenti, legant more solito, tempore statuto,
et loco congruo, protestantes sacras novi ac
veteris instrumenti paginas, et Patrum agiographa,
in unum Dominum nostrum Jesum Christum consona
et completa; et ea debita veneratione semper
audienda, pro tempore servanda.
Apparet in hoc opere Spiritus pietatis, dum non
typo superbiae, non elatione jactantiae, non astu
maligno, non fastu haeretico praesumunt legere,
audent exponere, sed pio intuitu, Catholico ductu
Scripturas non suo sensui, imo sensum suum applicant
Scripturis. Beati mites, isti quoniam possidebunt
terram [(Matth. V, 4)]
, ab aquis et fluctibus
maris, ab initio segregatam, hoc est solidam veritatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.