PL 194, col. 1143

De gloria et honore Filii hominis (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

ait: « Si quaeritur ipsa incarnatio quomodo
facta sit, ipsum Verbum dico carnem factum, vel
hominem factum. Non tamen in hoc quod factum
est conversum atque mutatum, sed carne ut carnalibus
congruenter appareret indutum. » Hic
novi scholastici sive scholares eorum discipuli, quasi
rapientes verbum de ore Augustini: Ecce, aiunt,
quomodo Augustinus dicit hominem Deo indutum!
quasi aperte contestans hominem esse Dei vestimentum.
Quod et alias dicit purpuram, quasi vestem
regiam, non extra personam regis regali honorificentia,
sed in persona regis honorandam.
Unde ad me quidam amicorum meorum ita scripsit:
« Licet humana natura exaltata sit super omnem
creaturam in Christo, manet tamen creatura.

Quae sine impietate adoratur in Christo, sicut purpura
in rege adoratur, vel ipse purpuratus. Similiter
humanitas adoratur, id est ipse humanatus
Deus adoratur latria. » Praemiserat autem de natura
humana in Christo, quod non adoranda sit
latria ut Deus, sed majori specie duliae. Haec et similia
scholastice potius quam ecclesiastice dicuntur
a novis disputatoribus, cultum Divinitatis homini
assumpto in Deum denegantibus, nisi quantum
attinet ad indumentum; quod propter indutum,
sive in induto non negant adorandum latria: sic
tamen ut ipsa latria non indumento, sed induto sit
exhibenda. Quia ut aiunt, vestimento Dei, quod est
homo, non debetur latria sed dulia.
CAPUT XIX.

Virginis Filius vere Deus est, licet non a se, per se
tamen: atque adeo homo non est Deo coadorandus,
ut Nestorius voluit, sed omnino una simplici adoratione
adorandus.
I.
De his loquens Petrus Lombardus in tertio libro
Sententiarum suarum dicit: « Quibusdam videtur,
non illa adoratione quae latria est, carnem
Christi vel animam esse adorandam; sed illa quae
est dulia. Cujus duas species vel modos esse dicunt.
Est enim cujusdam modi dulia, quae creaturae
cuilibet exhiberi potest: et est quaedam soli humanitati
Christi exhibenda, non alii creaturae. Quia
Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda
et diligenda, non tamen adeo ut cultus Divinitati

debitus ei exhibeatur. Qui cultus in dilectione
et sacrificii exhibitione, atque reverentia
consistit. Qui Latine dicitur pietas, Graece autem theosebia.
»
II.
Haec dicens ille magister Petrus, egregius
multarum et diversarum ecclesiasticarum et scholasticarum
tam antiquarum, quam et novarum sententiarum
collector, non suam hanc sententiam esse
indicat, sed aliorum de Nestorii faece aliquid habentium.
Cujus quidem perversa doctrina condemnata
est, verumtamen faex ejus non est exinanita,
de qua bibunt peccatores terrae, asserentes terram
non adorandam in Filio Dei, nisi tanquam scabellum,
putantes in hoc sensu beatum sibi consentire
Augustinum. Qui, ut supra meminimus, ubi carnem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.